Iam Q. Catulus non antiquo illo more, sed hoc nostro, nisi quid fieri[5] potest perfectius, eruditus[6]. Multae litterae, summa non vitae solum atque naturae sed orationis etiam comitas, incorrupta quaedam Latini sermonis integritas; quae perspici cum ex orationibus eius potest tum facillime ex eo libro quem de consulatu et de rebus gestis suis conscriptum molli et Xenophontio genere sermonis misit ad A. Furium poetam, familiarem suum; qui liber nihilo notior est quam illi tres, de quibus ante dixi, Scauri libri.
Tum Brutus: Mihi quidem, inquit, nec iste notus est nec illi;— sed[7] haec mea culpa est, numquam enim in manus inciderunt —nunc autem et a te sumam et conquiram ista posthac curiosius. Fuit igitur[8] in Catulo sermo Latinus; quae laus dicendi non mediocris[9] ab oratoribus plerisque neglecta est. Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam. Quamquam filius quidem non fuit in oratorum numero, sed non deerat ei tamen in sententia dicenda cum prudentia tum elegans quoddam et eruditum orationis genus.
Q. Metellus Numidicus et eius conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene loquendi[12] fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui fortuna[13] belli crimini, invidia populi calamitati fuit.