Sed ut intellectum est quantam vim haberet accurata et facta quodam modo oratio, tum[1] etiam magistri dicendi multi subito exstiterunt. Tum Leontinus Gorgias, Thrasymachus Calche donius, Protagoras Abderites[2], Prodicus[3] Cius, Hippias Elius[4] in honore magno fuit[5] [6]; aliique multi temporibus eisdem docere se profitebantur, arrogantibus sane verbis, quem ad modum causa inferior—ita enim loquebantur—dicendo fieri superior posset.
His opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis[7]]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philosophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur.
Exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister[8], quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem[9] iudicio est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres, modum tamen et numerum quendam oportere servari.
Ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum[13] comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constricta[14] verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum comprehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.