Quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum[1] eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amici tiae causa esse mentitum[2].
Est igitur sic apud ilium in nono ut opinor annali: additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega[3] Marci filius— et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— is dictust ollis[4] popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant[5], flos delibatus populi— probe vero;
Ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— Suadaeque[6] medulla. Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius [eius autem Cethegum medullam fuisse vult[7]], ut, quam deam in Pericli labris[8] scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit.
At hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his[9] consulibus M. Cato modo plane annis cxl ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.