Tum C. Rusius: Circumvenior, inquit, iudices, nisi subvenitis. Sisenna quid dicat[1] nescio; metuo insidias. Sputatilica, quid est hoc? sputa quid sit scio, tilica nescio. Maximi risus; sed ille tamen familiaris meus recte loqui putabat esse inusitate loqui.
Caesar autem rationem adhibens consuetudinem vitiosam et corruptam pura et incorrupta consuetudine emendat[2]. Itaque cum ad hanc elegantiam verborum Latinorum—quae, etiam si orator non sis et sis ingenuus civis Romanus, tamen necessaria est—adiungit illa oratoria ornamenta dicendi, tum videtur tamquam tabulas bene pictas conlocare in bono lumine. Hanc cum habeat praecipuam laudem, in communibus non video cui debeat cedere. Splendidam quandam minimeque veteratoriam rationem dicendi tenet, voce motu forma etiam magnificam et generosam[3] quodam modo.
Tum Brutus: Orationes quidem eius mihi vehementer probantur. Compluris autem legi atque etiam commentarios[4], quos idem scripsit rerum suarum. Valde quidem[5], inquam, probandos; nudi enim sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta[6]. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent[7] calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim[8] in historia pura et inlustri brevitate dulcius. Sed ad eos, si placet, qui vita excesserunt, revertamur.