Scio, inquit, ab isto initio tractum esse sermonem teque Bruti dolentem vicem quasi[1] deflevisse iudiciorum.vastitatem et fori. Feci, inquam, istuc quidem et saepe facio.
Nam mihi, Brute, in te intuenti crebro in merrtem venit vereri, ecquodnam[2] curriculum aliquando sit habitura tua et natura admirabilis et exquisita doctrina et singularis industria. Cum enim in maximis causis versatus esses et cum tibi aetas nostra iam cederet fascisque summitteret, subito in civitate cum alia ceciderunt tum etiam ea ipsa, de qua disputare ordimur, eloquentia obmutuit.
Tum ille: Ceterarum rerum causa, inquit, istuc et doleo et dolendum puto; dicendi autem me non tam fructus et gloria quam studium ipsum exercitatioque delectat: quod mihi nulla res[3] eripiet te praesertim tam studioso mei. Dicere enim bene nemo potest nisi qui prudenter intellegit; qua re qui eloquentiae verae[4] dat operam, dat prudentiae, qua ne maximis quidem in bellis aequo animo carere quisquam potest.
Praeclare, inquam, Brute, dicis eoque magis ista dicendi laude delector quod cetera, quae sunt quondam habita in civitate pulcherrima[5], nemo est tam humilis qui se non aut posse adipisci aut adeptum putet; eloquentem neminem video factum esse victoria. Sed quo facilius sermo explicetur, sedentes, si videtur, agamus. Cum idem placuisset illis, tum in pratulo propter Platonis statuam consedimus.
Hic ego: Laudare[6] igitur eloquentiam et quanta vis sit eius expromere[7] quantamque eis[8] qui sint[9] eam consecuti dignitatem adferat, neque propositum nobis est hoc loco neque necessarium. Hoc vero sine ulla dubitatione confirmaverim[10], sive illa[11] arte pariatur aliqua sive exercitatione quadam sive natura, rem unam esse omnium difficillimam. Quibus enim ex quinque rebus constare dicitur, earum una quaeque est ars ipsa magna per sese. Qua re[12] quinque artium concursus maximarum quantam vim quantamque difficul tatem habeat[13] existimari potest.