Haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in[1] bella gerentibus nec in[2] impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam[3] bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam eloquentia.
Itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia[4] tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura[5], artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte[6] plerosque dicere—; scriptasque fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputationes, qui[7] nunc communes appellantur loci;
Quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vituperationesque conscripsisse[8], quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperandoque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente[9]] locuples auctor scripsit Thucydides;
Nam [10] Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo[11] artem dicendi esse negavisse[12], scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi[13] committeret contra legem “quo quis[14] iudicio circumveniretur,[15]” saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.