P. Scipio, qui est in consulatu mortuus, non multum ille quidem nec saepe dicebat, sed et Latine loquendo cuivis erat par et omnis sale facetiisque superabat. Eius conlega L. Bestia a[1] bonis initiis orsus tribunatus—nam P. Popilium vi C. Gracchi expulsum sua rogatione restituit—, vir et acer et non indisertus, tristis exitus habuit consulatus. Nam invidiosa lege [Mamilia quaestio[2]] C. Galbam sacerdotem et quattuor consularis L. Bestiam C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissimum L. Opimium, Gracchi[3] interfectorem, a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices[4] sustulerunt.
Huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus C. Licinius[5] Nerva non indisertus fuit. C. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius aetate provectus, habitus est sane, ut ita dicam, lutulentus[6] [patronus[7]] asper maledicus; genere toto paulo fervidior atque commotior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu; idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute[8] tum etiam ipso orationis genere liber; cuius orationes pueri legebamus, quas iam reperire vix possumus.
Atque et acri[9] ingenio et sermone eleganti, valetudine incommoda C. Sextius Calvinus fuit; qui etsi, cum remiserant dolores pedum, non deerat in causis, tamen id non saepe faciebat. Itaque consilio eius, cum volebant, homines utebantur, patrocinio, cum licebat. Isdem temporibus M. Brutus, [in quo[10]] magnum fuit, Brute, dedecus[11] generi vestro, qui, cum tanto nomine esset patremque optimum virum habuisset et iuris peritissimum, accusationem factitaverit, ut Athenis Lycurgus. Is magistratus non petivit, sed[12] fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de— generavisse vitio depravatae voluntatis.