Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Heroides

Book 7

Text kindly provided by Hypotactic

Accipe, Dardanidē, moritūrae carmen Elissae;
quae legis ā nōbīs ultima verba legī.
Sīc ubi fāta vocant, ūdīs abjectus in herbīs
ad vada Maeandrī concinit albus olor.
Nec quia tē nostrā spērem prece posse movērī,
alloquor: adversō mōvimus ista deō!
sed meritī fāmam corpusque animumque pudīcum
cum male perdiderim, perdere verba leve est.
Certus es īre tamen miseramque relinquere Dīdōn
atque īdem ventī vēla fidemque ferent.
certus es, Aenēā, cum foedere solvere nāvēs
quaeque ubi sint nescīs, Ītala rēgna sequī.
nec nova Karthāgō, nec tē crēscentia tangunt
moenia nec scēptrō trādita summa tuō.
facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
altera, quaesīta est altera terra tibi.
ut terram inveniās, quis eam tibi trādet habendam?
quis sua nōn nōtīs arva tenenda dabit?
alter habendus amor tibi restat et altera Dīdō
quamque iterum fallās, altera danda fidēs.
quandō erit, ut condās īnstar Karthāginis urbem
et videās populōs altus ab arce tuōs?
omnia ut ēveniant, nec dī tua vōta morentur,
unde tibī, quae tē sīc amet, uxor erit?
Ūror ut inductō cērātae sulpure taedae,
ut pia fūmōsīs addita tūra rogīs.
Aenēās oculīs vigilantis semper inhaeret;
Aenēān animō noxque diēsque refert.
ille quidem male grātus et ad mea mūnera surdus
et quō, sī nōn sim stulta, carēre velim.
nōn tamen Aenēān, quamvīs male cōgitat, ōdī,
sed queror īnfīdum questaque pejus amō.
parce, Venus, nuruī, dūrumque amplectere frātrem,
frāter Amor; castrīs mīlitet ille tuīs.
aut ego quem coepī neque enim dēdignor amāre,
māteriam cūrae praebeat ille meae.
Fallor et ista mihī falsō jactātur imāgō:
mātris ab ingeniō dissidet ille suae.
tē lapis et montēs innātaque rūpibus altīs
rōbora, tē saevae prōgenuēre ferae
aut mare, quāle vidēs agitārī nunc quoque ventīs:
quā tamen adversīs flūctibus īre parās?
quō fugis? obstat hiems. hiemis mihi grātia prōsit!
adspice ut ēversās concitet Eurus aquās.
quod tibi mālueram, sine mē dēbēre procellīs;
jūstior est animō ventus et unda tuō.
Nōn ego sum tantī, quod nōn cessāris, inīque,
ut pereās, dum mē per freta longa fugis.
exercēs pretiōsa odia et cōnstantia magnō,
sī, dum mē careās, est tibi vīle morī.
jam ventī pōnent, strātāque aequāliter undā
caeruleīs Trītōn per mare curret equīs.
tū quoque cum ventīs utinam mūtābilis essēs
et, nisi dūritiā rōbora vincis, eris.
quid, sī nescīrēs, īnsāna quid aequora possunt,
expertae totiēns tam male crēdis aquae?
ut, pelagō suādente etiam, retinācula solvās,
multa tamen lātus trīstia pontus habet.
nec violāsse fidem temptantibus aequora prōdest;
perfidiae poenās exigit ille locus,
praecipuē cum laesus amor, quia māter Amōrum
nūda Cythēriacīs ēdita fertur aquīs.
Perdita nē perdam, timeō, noceamve nocentī
neu bibat aequoreās naufragus hostis aquās.
vīve, precor! sīc tē melius quam fūnere perdam,
tū potius lētī causa ferēre meī.
finge, age, tē rapidō nūllum sit in ōmine pondus!
turbine dēprēndī; quid tibi mentis erit?
prōtinus occurrent falsae perjūria linguae
et Phrygiā Dīdō fraude coācta morī;
conjugis ante oculōs dēceptae stābit imāgō
trīstis et effūsīs sanguinolenta comīs.
quidquid id est "tantum meruī! concēdite!" dīcās,
quaeque cadent in tē fulmina missa putēs!
Dā breve saevitiae spatium pelagīque tuaeque;
grande morae pretium tūta futūra via est.
nec mihi tū cūrae; puerō parcātur Iūlō!
tē satis est titulum mortis habēre meae.
quid puer Ascanius, quid dī meruēre Penātēs?
ignibus ēreptōs obruet unda deōs?
sed neque fers tēcum, nec, quae mihi, perfide, jactās,
pressērunt umerōs sacra paterque tuōs.
omnia mentīris; neque enim tua fallere lingua
incipit ā nōbīs, prīmaque plector ego:
sī quaerās ubi sit fōrmōsī māter Iūlī
occidit ā dūrō sōla relicta virō!
haec mihi nārrārās, at mē mōvēre merentem.
inde minor culpā poena futūra mea est.
Nec mihi mēns dubia est, quīn tē tua nūmina damnent:
per mare, per terrās septima jactat hiems.
flūctibus ējectum tūtā statiōne recēpī
vixque bene audītō nōmine rēgna dedī.
hīs tamen officiīs utinam contenta fuissem
nec mea concubitū fāma sepulta foret!
illa diēs nocuit, quā nōs dēclīve sub antrum
caeruleus subitīs conpulit imber aquīs.
audieram vōcem; nymphās ululāsse putāvī:
Eumenidēs fātīs signa dedēre meīs.
Exige, laese pudor, poenās, violātaque lectī
jūra neque ad cinerēs fāma retenta meōs!
vōsque meī mānēs animaeque cinisque Sychaeī,
ad quās, mē miseram, plēna pudōris eō.
est mihi marmoreā sacrātus in aede Sychaeus;
oppositae frondēs velleraque alba tegunt.
hinc ego mē sēnsī nōtō quater ōre citārī;
ipse sonō tenuī dīxit "Elissa, venī!"
Nūlla mora est: veniō, veniō tibi dēbita conjūnx,
sum tamen admissō tarda pudōre meō!
dā veniam culpae; dēcēpit idōneus auctor;
invidiam noxae dētrahit ille meae.
dīva parēns seniorque pater, pia sarcina nātī,
spem mihi mānsūrī rīte dedēre virī.
sī fuit errandum, causās habet error honestās:
adde fidem, nūllā parte pigendus erit.
Dūrat in extrēmum vītaeque novissima nostrae
prōsequitur fātī, quī fuit ante, tenor:
occidit internās conjūnx mactātus ad ārās
et sceleris tantī praemia frāter habet,
exul agor cinerēsque virī patriamque relinquō
et feror in dubiās hoste sequente viās;
adplicor ignōtīs frātrīque ēlāpsa fretōque;
quod tibi dōnāvī, perfide, lītus emō.
urbem cōnstituī lātēque patentia fīxī
moenia fīnitimīs invidiōsa locīs.
bella tument. bellis peregrīna et fēmina temptor
vixque rudis portās urbis et arma parō.
mīlle procīs placuī, quī mē coiēre querentēs
nescio quem thalamīs praeposuisse suīs.
quid dubitās vīnctam Gaetūlō trādere Iarbae?
praebuerim scelerī bracchia nostra tuō.
est etiam frāter, cujus manus impia poscit
respergī nostrō sparsa cruōre virī.
pōne deōs et quae tangendō sacra profānās!
nōn bene caelestīs impia dextra colit.
sī tū cultor erās ēlāpsīs igne futūrus,
paenitet ēlāpsōs ignibus esse deōs.
Forsitan et gravidam Dīdōn, scelerāte, relinquās
parsque tuī lateat corpore clausa meō.
accēdet fātīs mātris miserābilis īnfāns
et nōndum nātō fūneris auctor eris.
cumque parente suā frāter moriētur Iūlī,
poenaque cōnexōs auferet ūna duōs.
"Sed jubet īre deus." vellem, vetuisset adīre
Pūnica nec Teucrīs pressa fuisset humus.
hōc duce nempe deō ventīs agitāris inīquīs
et teris in rapidō tempora longa fretō?
Pergama vix tantō tibi erant repetenda labōre,
Hectore sī vīvō quanta fuēre forent.
nōn patrium Simoenta petis, sed Thybridis undās,
nempe ut perveniās quō cupis hospes eris.
utque latet vītatque tuīs obtrūsa carīnīs,
vix tibi continget terra petīta senī.
Hōs potius populōs in dōtem ambāge remissā
accipe et advectās Pygmaliōnis opēs.
Īlion in Tyriam trānsfer fēlīcius urbem
rēsque locō rēgis scēptraque sacra tenē!
sī tibi mēns avida est bellī, sī quaerit Iūlus,
unde suō partus Mārte triumphus eat,
quem superet, nēquid dēsit praebēbimus hostem;
hic pācis lēgēs, hic locus arma capit.
tū modo per mātrem frāternaque tēla, sagittās,
perque fugae comitēs, Dardana sacra, deōs!
sīc superent, quōscumque tuā dē gente reportās
Mārs ferus et damnī sit modus ille tuī
Ascaniusque suōs fēlīciter inpleat annōs
et senis Anchīsae molliter ossa cubent!
parce, precor, domuī, quae sē tibi trādit habendam!
quod crīmen dīcis praeter amāsse meum?
nōn ego sum Pthīās magnīsque oriunda Mycēnīs,
nec steterunt in tē virque paterque meus.
sī pudet uxōris, nōn nūpta, sed hospita dīcar;
dum tua sit Dīdō, quidlibet esse feret.
Nōta mihī freta sunt Āfrum plangentia lītus;
temporibus certīs dantque negantque viam:
cum dabit aura viam, praebēbis carbasa ventīs;
nunc levis ējectam continet alga ratem.
tempus ut observem, mandā mihi: certius ībis,
nec tē, sī cupiēs, ipsa manēre sinam.
et sociī requiem poscunt, laniātaque classis
postulat exiguās sēmirefecta morās.
prō meritīs et sīqua tibi dēbēbimus ultrā,
prō spē conjugiī tempora parva petō:
dum freta mītēscunt et amor, dum temperat ūsum,
fortiter ēdiscō trīstia posse patī.
Sī minus, est animus nōbīs effundere vītam;
in mē crūdēlis nōn potes esse diū.
adspiciās utinam, quae sit scrībentis imāgō;
scrībimus, et gremiō Trōicus ēnsis adest;
perque genās lacrimae strictum lābuntur in ēnsem,
quī jam prō lacrimīs sanguine tīnctus erit.
quam bene conveniunt fātō tua mūnera nostrō!
īnstruis impēnsā nostra sepulcra brevī.
nec mea nunc prīmum feriuntur pectora tēlō:
ille locus saevī vulnus amōris habet.
Anna soror, soror Anna, meae male cōnscia culpae,
jam dabis in cinerēs ultima dōna meōs.
nec cōnsūmpta rogīs īnscrībar Elissa Sychaeī,
hoc tantum in tumulī marmore carmen erit:
praebuit Aenēās et causam mortis et ēnsem.
ipsa suā Dīdō concidit ūsa manū.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation