Hospita, Dēmophoōn, tua tē Rhodopēia Phyllis
ultrā prōmissum tempus abesse queror.
cornua cum lūnae plēnō semel orbe coīssent,
lītoribus nostrīs ancora pacta tua est:
lūna quater latuit, tōtō quater orbe recrēvit;
nec vehit Actaeās Sīthonis unda ratēs.
tempora sī numerēs (bene quae numerāmus amantēs)
nōn venit ante suam nostra querēla diem.
Spēs quoque lenta fuit; tardē, quae crēdita laedunt,
crēdimus. invītā nunc es amante nocēns.
saepe fuī mendāx prō tē mihi, saepe putāvī
alba procellōsōs vēla referre Notōs.
Thēsea dēvōvī, quia tē dīmittere nōllet;
nec tenuit cursūs forsitan ille tuōs.
interdum timuī, nē, dum vada tendis ad Hebrī,
mersa foret cānā naufraga puppis aquā.
saepe deōs supplex, ut tū, scelerāte, valērēs,
cum prece tūricremīs sum venerāta sacrīs;
saepe, vidēns ventōs caelō pelagōque faventēs,
ipsa mihī dīxī: 'sī valet ille, venit.'
dēnique fīdus amor, quidquid properantibus obstat,
fīnxit, et ad causās ingeniōsa fuī.
at tū lentus abes; nec tē jūrāta redūcunt
nūmina, nec nostrō mōtus amōre redīs.
Dēmophoōn, ventīs et verba et vēla dedistī;
vēla queror reditū, verba carēre fidē.
Dīc mihi, quid fēcī, nisi nōn sapienter amāvī?
crīmine tē potuī dēmeruisse meō.
ūnum in mē scelus est, quod tē, scelerāte, recēpī;
sed scelus hoc meritī pondus et īnstar habet.
jūra fidēsque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
quīque erat in falsō plūrimus ōre deus?
prōmissus sociōs ubi nunc Hymenaeus in annōs,
quī mihi conjugiī spōnsor et obses erat?
per mare, quod tōtum ventīs agitātur et undīs,
per quod nempe ierās, per quod itūrus erās,
perque tuum mihi jūrāstī (nisi fictus et ille est)
concita quī ventīs aequora mulcet, avum,
per Venerem nimiumque mihī facientia tēla,
altera tēla arcūs, altera tēla facēs,
Jūnōnemque, torīs quae praesidet alma marītīs,
et per taediferae mystica sacra deae.
sī dē tot laesīs sua nūmina quisque deōrum
vindicet, in poenās nōn satis ūnus eris.
Āh, lacerās etiam puppēs furiōsa refēcī
ut, quā dēsererer, firma carīna foret!
rēmigiumque dedī, quod mē fugitūrus habērēs.
heu! patior tēlīs vulnera facta meīs!
crēdidimus blandīs, quōrum tibi cōpia, verbīs;
crēdidimus generī nōminibusque tuīs;
crēdidimus lacrimīs, an et hae simulāre docentur?
hae quoque habent artēs, quāque jubentur, eunt?
dīs quoque crēdidimus. quō jam tot pignora nōbīs?
parte satis potuī quālibet inde capī.
Nec moveor, quod tē jūvī portūque locōque:
dēbuit haec meritī summa fuisse meī!
turpiter hospitium lectō cumulāsse jugālī
paenitet, et laterī cōnseruisse latus.
quae fuit ante illam, māllem suprēma fuisset
nox mihi, dum potuī Phyllis honesta morī.
spērāvī melius, quia mē meruisse putāvī;
quaecumque ex meritō spēs venit, aequa venit.
Fallere crēdentem nōn est operōsa puellam
glōria. simplicitās digna favōre fuit.
sum dēcepta tuīs et amāns et fēmina verbīs.
dī faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegīdās, mediā statuāris in urbe,
magnificus titulīs stet pater ante suīs.
cum fuerit Scīrōn lēctus torvusque Procrūstēs
et Sinis et taurī mixtaque fōrma virī
et domitae bellō Thēbae fūsīque bimembrēs
et pulsāta nigrī rēgia caeca deī
hōc tua post illōs titulō signētur imāgō:
hic est, cujus amāns hospita capta dolō est.
dē tantā rērum turbā factīsque parentis
sēdit in ingeniō Cressa relicta tuō.
quod sōlum excūsat, sōlum mīrāris in illō;
hērēdem patriae, perfide, fraudis agis.
illa (nec invideō) fruitur meliōre marītō
inque capistrātīs tigribus alta sedet;
at mea dēspectī fugiunt cōnubia Thrācēs,
quod ferar externum praeposuisse meīs.
atque aliquis 'jam nunc doctās eat,' inquit, 'Athēnās;
armiferam Thrācēn quī regat, alter erit.
exitus ācta probat.' careat successibus, optō,
quisquis ab ēventū facta notanda putat!
at sī nostra tuō spūmēscant aequora rēmō,
jam mihi, jam dīcar cōnsuluisse meīs,
sed neque cōnsuluī, nec tē mea rēgia tanget
fessaque Bistoniā membra lavābis aquā!
Illa meīs oculīs speciēs abeuntis inhaeret,
cum premeret portūs classis itūra meōs.
ausus es amplectī colloque īnfūsus amantis
ōscula per longās jungere pressa morās
cumque tuīs lacrimīs lacrimās cōnfundere nostrās,
quodque foret vēlīs aura secunda, querī
et mihi discēdēns suprēmā dīcere vōce:
'Phylli, fac expectēs Dēmophoonta tuum!'
Expectem, quī mē numquam vīsūrus abistī?
expectem pelagō vēla negāta meō?
et tamen expectō: redeās modo sērus amantī,
ut tua sit sōlō tempore lāpsa fidēs!
Quid precor īnfēlīx? tē jam tenet altera conjūnx
forsitan et, nōbīs quī male fāvit, amor;
jamque tibi excidimus, nūllam, puto, Phyllida nōstī.
ei mihi! sī, quae sim Phyllis et unde, rogās,
quae tibi, Dēmophoōn, longīs errōribus āctō
Thrēiciōs portūs hospitiumque dedī,
cujus opēs auxēre meae, cui dīves egentī
mūnera multa dedī, multa datūra fuī;
quae tibi subjēcī lātissima rēgna Lycūrgī,
nōmine fēmineō vix satis apta regī,
quā patet umbrōsum Rhodopē glaciālis ad Haemum,
et sacer admissās exigit Hebrus aquās,
cui mea virginitās avibus lībāta sinistrīs
castaque fallācī zōna recīncta manū!
prōnuba Tīsiphonē thalamīs ululāvit in illīs,
et cecinit maestum dēvia carmen avis;
adfuit Allectō brevibus torquāta colubrīs,
suntque sepulcrālī lūmina mōta face!
Maesta tamen scopulōs fruticōsaque lītora calcō
quaeque patent oculīs lītora lāta meīs.
sīve diē laxātur humus, seu frīgida lūcent
sīdera, prōspiciō, quis freta ventus agat;
et quaecumque procul venientia lintea vīdī,
prōtinus illa meōs auguror esse deōs.
in freta prōcurrō, vix mē retinentibus undīs,
mōbile quā prīmās porrigit aequor aquās.
quō magis accēdunt, minus et minus ūtilis adstō;
linquor et ancillīs excipienda cadō.
Est sinus, adductōs modicē falcātus in arcūs;
ultima praeruptā cornua mōle rigent.
hinc mihi suppositās inmittere corpus in undās
mēns fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.
ad tua mē flūctūs prōjectam lītora portent,
occurramque oculīs intumulāta tuīs!
dūritiā ferrum ut superēs adamantaque tēque,
'nōn tibi sīc,' dīcēs, 'Phylli, sequendus eram!'
saepe venēnōrum sitis est mihi; saepe cruentā
trājectam gladiō morte perīre juvat.
colla quoque, īnfīdīs quia sē nectenda lacertīs
praebuerunt, laqueīs inplicuisse juvat.
stat nece mātūrā tenerum pēnsāre pudōrem.
in necis ēlēctū parva futūra mora est.
Īnscrībēre meō causa invidiōsa sepulcrō.
aut hōc aut similī carmine nōtus eris:
Phyllida Dēmophoōn lētō dedit hospes amantem;
ille necis causam praebuit, ipsa manum.