Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Heroides

Book 21

Text kindly provided by Hypotactic

Littera pervēnit tua quō cōnsuēvit, Acontī
et paene est oculīs īnsidiāta meīs.
Pertimuī scrīptumque tuum sine murmure lēgī,
jūrāret nē quōs īnscia lingua deōs.
et, puto, captāssēs iterum, nisi ut ipse fatēris,
prōmissam scīrēs mē satis esse semel.
nec lēctūra fuī, sed sī tibi dūra fuissem,
aucta foret saevae forsitan īra deae.
omnia cum faciam, cum dem pia tūra Diānae,
illa tamen jūstā plūs tibi parte favet
utque cupis crēdī, memorī tē vindicat īrā:
tālis in Hippolytō vix fuit illa suō.
at melius virgō fāvisset virginis annīs,
quōs vereor paucōs nē velit esse mihi.
languor enim causīs nōn appārentibus haeret,
adjuvor et nūllā fessa medentis ope.
quam tibi nunc gracilem vix haec rescrībere quamque
pallida vix cubitō membra levāre putās?
nunc timor accēdit, nē quis nisi cōnscia nūtrīx
colloquiī nōbīs sentiat esse vicēs.
ante forēs sedet haec quid agamque rogantibus intus,
ut possim tūtō scrībere, 'dormit' ait.
mox, ubi, sēcrētī longī causa optima, somnus
crēdibilis tardā dēsinit esse morā,
jamque venīre videt quōs nōn admittere dūrum est,
excreat et dictā dat mihi signa notā.
sīcut erant, properāns verba inperfecta relinquō,
et tegitur trepidō littera coepta sinū.
inde meōs digitōs iterum repetīta fatīgat;
quantus sit nōbīs adspicis ipse labor.
quō peream sī dignus erās, ut vēra loquāmur;
sed melior jūstō quamque merēris ego.
ergō tē propter totiēns incerta salūtis
commentīs poenās dōque dedīque tuīs?
haec nōbīs fōrmae tē laudātōre superbae
contingit mercēs et placuisse nocet?
sī tibi dēfōrmis, quod māllem, vīsa fuissem,
culpātum nūllā corpus egēret ope;
nunc laudāta gemō, nunc mē certāmine vestrō
perditis et propriō vulneror ipsa bonō.
dum neque tū cēdis, nec sē putat ille secundum,
tū vōtīs obstās illius, ille tuīs,
ipsa velut nāvis jactor, quam certus in altum
prōpellit Boreās, aestus et unda refert.
cumque diēs cārīs optāta parentibus īnstat,
immodicus pariter corporis ārdor inest.
nunc mihi conjugiī tempus crūdēlis ad ipsum
Persephonē nostrās pulsat acerba forēs.
jam pudet et timeō, quamvīs mihi cōnscia nōn sim,
offēnsōs videar nē meruisse deōs.
accidere haec aliquis cāsū contendit, et alter
acceptum superīs hunc negat esse virum;
nēve nihil crēdās in tē quoque dīcere fāmam,
facta venēficiīs pars putat ista tuīs.
causa latet, mala nostra patent; vōs pāce movētis
aspera submōtā proelia, plector ego.
dīc mihi nunc, solitōque tibī nē dēcipe mōre;
quid faciēs odiō, sīc ubi amōre nocēs?
sī laedis quod amās, hostem sapienter amābis;
mē, precor, ut servēs, perdere velle velīs!
aut tibi jam nūlla est spērātae cūra puellae,
quam ferus indignā tābe perīre sinis,
aut dea sī frūstrā prō mē tibi saeva rogātur,
quid mihi tē jactās? grātia nūlla tua est.
ēlige, quid fingās: nōn vīs plācāre Diānam.
immemor es nostrī; nōn potes: illa tuī est.
vel numquam māllem vel nōn mihi tempore in illō
esset in Aegaeīs cognita Dēlos aquīs.
tunc mea difficilī dēducta est aequore nāvis
et fuit ad coeptās hōra sinistra viās.
quō pede prōcessī? quō mē pede līmine mōvī?
picta citae tetigī quō pede texta ratis?
bis tamen adversō rediērunt carbasa ventō:
mentior, ā dēmēns! ille secundus erat.
ille secundus erat quī mē referēbat euntem
quīque parum fēlīx impediēbat iter.
atque utinam cōnstāns contrā mea vēla fuisset!
sed stultum est ventī dē levitāte querī.
mōta locī fāmā properābam vīsere Dēlon
et facere ignāvā puppe vidēbar iter.
quam saepe ut tardīs fēcī convīcia rēmīs
questaque sum ventō lintea parca darī.
et jam trānsieram Myconon, jam Tēnon et Andron,
inque meīs oculīs candida Dēlos erat;
quam procul ut vīdī, 'quid mē fugis, īnsula' dīxī
'lāberis in magnō numquid ut ante marī?'
īnstiteram terrae, cum jam prope lūce perāctā
dēmere purpureīs sōl juga vellet equīs.
quōs īdem solitōs postquam revocāvit ad ortūs,
cōmuntur nostrae mātre jubente comae.
ipsa dedit gemmās digitīs et crīnibus aurum
et vestēs umerīs induit ipsa meīs.
prōtinus ēgressae superīs, quibus īnsula sacra est,
flāva salūtātīs tūra merumque damus;
dumque parēns ārās vōtīvō sanguine tingit
sectaque fūmōsīs ingerit exta focīs,
sēdula mē nūtrīx altās quoque dūcit in aedēs
errāmusque vagō per loca sacra pede;
et modo porticibus spatior modo mūnera rēgum
mīror et in cūnctīs stantia signa locīs.
mīror et innumerīs strūctam dē cornibus āram
et dē quā pariēns arbore nīxa dea est
et quae praetereā (neque enim meminīve libetve
quidquid ibī vīdī dīcere) Dēlos habet.
forsitan haec spectāns ā tē spectābar, Acontī,
vīsaque simplicitās est mea posse capī.
in templum redeō gradibus sublīme Diānae
tūtior hōc ecquis dēbuit esse locus?
mittitur ante pedēs mālum cum carmine tālī
ei mihi! jūrāvī nunc quoque paene tibi!
sustulit hoc nūtrīx mīrātaque 'perlege' dīxit.
īnsidiās lēgī, magne poēta, tuās.
nōmine conjugiī dictō cōnfūsa pudōre,
sēnsī mē tōtīs ērubuisse genīs,
lūminaque in gremiō velutī dēfīxa tenēbam,
lūmina prōpositī facta ministra tuī.
improbe, quid gaudēs aut quae tibi glōria parta est?
quidve vir ēlūsā virgine laudis habēs?
nōn ego cōnstiteram sūmptā peltāta secūrī,
quālis in Īliacō Penthesilēa solō;
nūllus Amāzoniō caelātus balteus aurō,
sīcut ab Hippolytā, praeda relāta tibi est.
verba quid exultās tua sī mihi verba dedērunt
sumque parum prūdēns capta puella dolīs?
Cȳdippēn pōmum, pōmum Schoenēida cēpit;
tū nunc Hippomenēs scīlicet alter eris?
at fuerat melius, sī tē puer iste tenēbat,
quem tū nescio quās dīcis habēre facēs,
mōre bonīs solitō spem nōn corrumpere fraude;
exōranda tibī, nōn capienda fuī.
cūr, mē cum peterēs, ea nōn profitenda putābās,
propter quae nōbīs ipse petendus erās?
cōgere cūr potius quam persuādēre volēbās,
sī poteram audītā condiciōne capī?
quid tibi nunc prōdest jūrandī fōrmula jūris
linguaque praesentem testificāta deam?
quae jūrat mēns est. nīl conjūrāvimus illā;
illa fidem dictīs addere sōla potest.
cōnsilium prūdēnsque animī sententia jūrat
et nisi jūdiciī vincula nūlla valent.
sī tibi conjugium voluī prōmittere nostrum,
exige pollicitī dēbita jūra torī.
sed sī nīl dedimus praeter sine pectore vōcem,
verba suīs frūstrā vīribus orba tenēs.
nōn ego jūrāvī, lēgī jūrantia verba;
vir mihi nōn istō mōre legendus erās.
dēcipe sīc aliās, succēdat epistula pōmō;
sī valet hoc, magnās dītibus aufer opēs;
fac jūrent rēgēs sua sē tibi rēgna datūrōs
sitque tuum tōtō quidquid in orbe placet!
major es hōc ipsā multō, mihi crēde, Diānā,
sī tua tam praesēns littera nūmen habet.
cum tamen haec dīxī, cum mē tibi firma negāvī,
cum bene prōmissī causa perācta meī est,
cōnfiteor, timeō saevae Lātōidos īram
et corpus laedī suspicor inde meum.
nam quārē, quotiēns sociālia sacra parantur,
nūptūrae totiēns languida membra cadunt?
ter mihi jam veniēns positās Hymenaeus ad ārās
fūgit, et ā thalamī līmine terga dedit
vixque manū pigrā totiēns īnfūsa resurgunt
lūmina, vix mōtō corripit igne facēs.
saepe corōnātīs stillant unguenta capillīs
et trahitur multō splendida palla crocō.
cum tetigit līmen, lacrimās mortisque timōrem
cernit et ā cultū multa remōta suō,
prōicit ipse suā dēductās fronte corōnās
spissaque dē nitidīs tergit amōma comīs;
et pudet in trīstī laetum cōnsurgere turbā,
quīque erat in pallā, trānsit in ōra rubor.
at mihi, vae miserae! torrentur febribus artūs
et gravius jūstō pallia pondus habent.
nostraque plōrantēs videō super ōra parentēs
et face prō thalamī fax mihi mortis adest.
parce labōrantī, pictā dea laeta pharetrā,
dāque salūtiferam jam mihi frātris opem.
turpe tibi est, illum causās dēpellere lētī,
tē contrā titulum mortis habēre meae.
numquid, in umbrōsō cum vellēs fonte lavārī,
imprūdēns vultūs ad tua labra tulī?
praeteriīve tuās dē tot caelestibus ārās,
ave meā sprēta est vestra parente parēns?
nīl ego peccāvī, nisi quod perjūria lēgī
inque parum faustō carmine docta fuī.
tū quoque prō nōbīs, sī nōn mentīris amōrem,
tūra ferās; prōsint quae nocuēre manūs!
cūr, quī succēnsēs quod adhūc tibi pacta puella
nōn tua sit, fierī nē tua possit, agis?
omnia dē vīvā tibi sunt spēranda; quid aufert
saeva mihī vītam, spem tibi dīva meī?
nec tū crēdiderīs illum, cui dēstinor uxor,
aegra superpositā membra fovēre manū.
adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsī;
sed meminit nostrum virginis esse torum.
jam quoque nescio quid dē sē sēnsisse vidētur;
nam lacrimae causā saepe latente cadunt,
et minus audācter blandītur et ōscula rāra
applicat et timidō mē vocat ōre suam.
nec mīror sēnsisse, notīs cum prōdar apertīs;
in dextrum vertor, cum venit ille, latus
nec loquor, et tēctō simulātur lūmine somnus
captantem tāctūs reiciōque manum.
ingemit et tacitō suspīrat pectore, mē quod
offēnsam, quamvīs nōn mereātur, habet.
ei mihi, quod gaudēs et tē juvat ista voluntās!
ei mihi, quod sēnsūs sum tibi fassa meōs!
tū mihi sīqua foret, tū nostrā jūstius īrā,
quī mihi tendēbās rētia, dignus erās.
scrībis, ut invalidum liceat tibi vīsere corpus:
es procul ā nōbīs, et tamen inde nocēs.
mīrābar quārē tibi nōmen Acontius esset;
quod faciat longē vulnus, acūmen habēs.
certē ego convaluī nōndum dē vulnere tālī,
ut jaculō scrīptīs ēminus icta tuīs.
quid tamen hūc veniās? sānē miserābile corpus,
ingeniī videās magna tropaea tuī!
concidimus maciē; color est sine sanguine, quālem
in pōmō referō mente fuisse tuō.
candida nec mixtō sublūcent ōra rubōre.
fōrma novī tālis marmoris esse solet;
argentī color est inter convīvia tālis,
quod tāctum gelidae frīgore pallet aquae.
sī mē nunc videās, vīsam prius esse negābis;
'arte nec est' dīcēs 'ista petīta meā.'
prōmissīque fidem, nē sim tibi jūncta, remittēs
et cupiēs illud nōn meminisse deam.
forsitan et faciēs jūrem ut contrāria rūrsus,
quaeque legam mittēs altera verba mihi.
sed tamen adspicerēs vellem prout ipse rogābās,
et discās spōnsae languida membra tuae!
dūrius ut ferrō jam sit tibi pectus, Acontī,
tū veniam nostrīs vōcibus ipse petās.
nē tamen ignōrēs: ope quā revalēscere possim,
quaeritur ā Delphīs fāta canente deō.
is quoque nescio quam, nunc ut vaga fāma susurrat,
neglēctam queritur testis habēre fidem.
hoc deus, hoc vātēs, hoc ēdita carmina dīcunt:
ā, dēsunt vōtō nūmina nūlla tuō!
unde tibī favor hic? nisi sī nova forte reperta est,
quae capiat magnōs littera lēcta deōs.
tēque tenente deōs nūmen sequor ipsa deōrum
dōque libēns victās in tua vōta manūs;
fassaque sum mātrī dēceptae foedera linguae
lūmina fīxa tenēns plēna pudōris humō.
cētera cūra tua est; plūs hoc quoque virgine factum;
nōn timuit tēcum quod mea charta loquī.
jam satis invalidōs calamō lassāvimus artūs;
et manus officium longius aegra negat.
quid nisi, sī cupiō mihi jam contingere tēcum,
restat, ut adscrībat littera nostra "Valē!"

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation