Quam cuperem solitās, Hērō, tibi ferre per undās
accipe Lēandrī, dum venit ipse, manum.
Mittit Abȳdēnus, quam māllet ferre, salūtem,
sī cadat unda maris, Sēsti puella, tibi.
sī mihi dī facilēs sī sunt in amōre secundī,
invītīs oculīs haec mea verba legēs.
sed nōn sunt facilēs; nam cūr mea vōta morantur
currere mē nōtā nec patiuntur aquā?
ipsa vidēs caelum pice nigrius et freta ventīs
turbida perque cavās vix adeunda ratēs.
ūnus, et hic audāx, ā quō tibi littera nostra
redditur, ē portū nāvita mōvit iter;
adscēnsūrus eram, nisi quod cum vincula prōrae
solveret, in speculīs omnis Abȳdos erat.
nōn poteram cēlāre meōs, velut ante, parentēs,
quemque tegī volumus, nōn latuisset amor.
prōtinus haec scrībēns, 'fēlīx, ī, littera!' dīxī,
'jam tibi fōrmōsam porriget illa manum.
forsitan admōtīs etiam tangēre labellīs,
rumpere dum niveō vincula dente volet.'
tālibus exiguō dictīs mihi murmure verbīs,
cētera cum chartā dextra locūta mea est.
at quantō māllem, quam scrīberet, illa natāret,
mēque per adsuētās sēdula ferret aquās!
aptior illa quidem placidō dare verbera pontō;
est tamen et sēnsūs apta ministra meī.
septima nox agitur, spatium mihi longius annō,
sollicitum raucīs ut mare fervet aquīs.
hīs ego sī vīdī mulcentem pectora somnum
noctibus, īnsānī sit mora longa fretī.
rūpe sedēns aliquā spectō tua lītora trīstis
et, quō nōn possum corpore, mente feror.
lūmina quīn etiam summā vigilantia turre
aut videt aut aciēs nostra vidēre putat.
ter mihi dēposita est in siccā vestis harēnā;
ter grave temptāvī carpere nūdus iter:
obstitit inceptīs tumidum juvenālibus aequor
mersit et adversīs ōra natantis aquīs.
at tū, dē rapidīs inmānsuētissime ventīs,
quid mēcum certā proelia mente geris?
in mē, sī nescīs, Boreā, nōn aequora, saevīs.
quid facerēs, esset nī tibi nōtus amor?
tam gelidus quod sīs, num tē tamen, improbe, quondam
ignibus Actaeīs incaluisse negās?
gaudia raptūrō sīquis tibi claudere vellet
āeriōs aditūs, quō paterēre modō?
parce, precor, facilemque movē moderātius auram!
imperet Hippotadēs sīc tibi trīste nihil!
vāna petō; precibusque meīs obmurmurat ipse
quāsque quatit, nūllā parte coercet aquās.
nunc daret audācēs utinam mihi Daedalus ālās!
Īcarium quamvīs hinc prope lītus abest.
quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in aurās
tollere, quod dubiā saepe pependit aquā.
intereā, dum cūncta negant ventīque fretumque,
mente agitō fūrtī tempora prīma meī.
nox erat incipiēns namque est meminisse voluptās
cum foribus patriīs ēgrediēbar amāns.
nec mora, dēpositō pariter cum veste timōre
jactābam liquidō bracchia lenta marī.
lūna ferē tremulum praebēbat lūmen euntī
ut comes in nostrās officiōsa viās.
hanc ego suspiciēns, 'faveās, dea candida,' dīxī,
'et subeant animō Latmia saxa tuō.
nōn sinit Endymiōn tē pectoris esse sevērī;
flecte, precor, vultūs ad mea fūrta tuōs!
tū dea mortālem caelō dēlāpsa petēbās;
vēra loquī liceat! quam sequor ipsa dea est.
neu referam mōrēs caelestī pectore dignōs,
fōrma nisi in vērās nōn cadit illa deās.
ā Veneris faciē nōn est prior ūlla tuāque;
nēve meīs crēdās vōcibus, ipsa vidē!
quantum, cum fulgēs radiīs argentea pūrīs,
concēdunt flammīs sīdera cūncta tuīs,
tantō fōrmōsīs fōrmōsior omnibus illa est;
sī dubitās, caecum, Cynthia, lūmen habēs.'
haec ego vel certē nōn hīs dīversa locūtus
per mihi cēdentēs sponte ferēbar aquās.
unda repercussae radiābat imāgine lūnae
et nitor in tacitā nocte diurnus erat.
nūllaque vōx usquam, nūllum veniēbat ad aurēs
praeter dimōtae corpore murmur aquae.
Alcyonēs sōlae memorēs Cēȳcis amātī
nescio quid vīsae sunt mihi dulce querī.
jamque fatīgātīs umerō sub utrōque lacertīs
fortiter in summās ērigor altus aquās.
ut procul adspexī lūmen, 'meus ignis in illō est:
illa meum,' dīxī, 'lītora lūmen habent.'
et subitō lassīs vīrēs rediēre lacertīs,
vīsaque quam fuerat mollior unda mihi.
frīgora nē possim gelidī sentīre profundī,
quī calet in cupidō pectore, praestat amor.
quō magis accēdō propiōraque lītora fīunt,
quōque minus restat, plūs libet īre mihi.
cum vērō possum cernī quoque, prōtinus addis
spectātrīx animōs, ut valeamque facis.
nunc etiam nandō dominae placuisse labōrō,
atque oculīs jactō bracchia nostra tuīs.
tē tua vix prohibet nūtrīx dēscendere in altum;
hoc quoque enim vīdī, nec mihi verba dabās.
nec tamen effēcit, quamvīs retinēbat euntem,
nē fieret prīmā pēs tuus ūdus aquā.
excipis amplexū fēlīciaque ōscula jungis
ōscula, dī magnī, trāns mare digna petī!
eque tuīs dēmptōs umerīs mihi trādis amictūs
et madidam siccās aequoris imbre comam.
cētera nox et nōs et turris cōnscia nōvit
quodque mihī lūmen per vada mōnstrat iter.
nōn magis illīus numerārī gaudia noctis
Hellēspontiacī quam maris alga potest;
quō brevius spatium nōbīs ad fūrta dabātur,
hōc magis est cautum, nē foret illud iners.
jamque fugātūrā Tīthōnī conjuge noctem
praevius Aurōrae Lūcifer ortus erat;
ōscula congerimus properāta sine ōrdine raptim
et querimur parvās noctibus esse morās.
atque ita cūnctātus monitū nūtrīcis amārō
frīgida dēsertā lītora turre petō.
dīgredimur flentēs repetōque ego virginis aequor
respiciēns dominam, dum licet, usque meam.
sīqua fidēs vērō est, veniēns hinc esse natātor,
cum redeō, videor naufragus esse mihi.
hoc quoque, sī crēdēs: ad tē via prōna vidētur;
ā tē cum redeō, clīvus inertis aquae.
invītus repetō patriam; quis crēdere possit?
invītus certē nunc moror urbe meā.
ei mihi! cūr animīs jūnctī sēcernimur undīs
ūnaque mēns, tellūs nōn habet ūna duōs?
vel tua mē Sēstus, vel tē mea sūmat Abȳdos;
tam tua terra mihī, quam tibi nostra placet.
cūr ego cōnfundor, quotiēns cōnfunditur aequor?
cūr mihi causa levis, ventus, obesse potest?
jam nostrōs curvī nōrunt delphīnes amōrēs
ignōtum nec mē piscibus esse reor.
jam patet attrītus solitārum līmes aquārum,
nōn aliter multā quam via pressa rotā.
quod mihi nōn esset nisi sīc iter, ante querēbar;
at nunc per ventōs hoc quoque dēesse queror.
flūctibus immodicīs Athamantidos aequora cānent
vixque manet portū tūta carīna suō;
hoc mare, cum prīmum dē virgine nōmina mersā,
quae tenet, est nānctum, tāle fuisse putō.
et satis āmissā locus hic īnfāmis ab Hellē est,
utque mihī parcat, nōmine crīmen habet.
invideō Phrixō, quem per freta trīstia tūtum
aurea lānigerō vellere vēxit ovis;
nec tamen officium pecoris nāvisve requīrō,
dummodo, quās findam corpore, dentur aquae.
arte egeō nūllā; fīat modo cōpia nandī,
īdem nāvigium, nāvita, vector erō
nec sequor aut Helicēn aut quā Tyros ūtitur Arcton;
pūblica nōn cūrat sīdera noster amor.
Andromedān alius spectet clāramque Corōnam
quaeque micat gelidō Parrhasis Ursa polō;
at mihi quod Perseus et cum Jove Līber amārunt,
indicium dubiae nōn placet esse viae.
est aliud lūmen, multō mihi certius istīs,
nōn errat tenebrīs quō duce noster amor;
hoc ego dum spectem, Colchōs et in ultima Pontī
quāque viam fēcit Thessala pīnus eam
et juvenem possim superāre Palaemona nandō
morsaque quem subitō reddidit herba deum.
saepe per adsiduōs languent mea bracchia mōtūs,
vixque per immēnsās fessa trahuntur aquās.
hīs ego cum dīxī: 'pretium nōn vīle labōris,
jam dominae vōbīs colla tenenda dabō,'
prōtinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
ut celer Ēlēō carcere missus equus.
ipse meōs igitur servō, quibus ūror, amōrēs
tēque, magis caelō digna puella, sequor.
digna quidem caelō, sed adhūc tellūre morāre,
aut dīc, ad superōs et mihi quā sit iter!
hīc es et exiguē miserō contingis amantī,
cumque meā fīunt turbida mente freta.
quid mihi, quod lātō nōn sēparor aequore, prōdest?
num minus haec nōbīs tam brevis obstat aqua?
an mālim, dubitō, tōtō procul orbe remōtus
cum dominā longē spem quoque habēre meam.
quō propius nunc es, flammā propiōre calēscō
et rēs nōn semper, spēs mihi semper adest.
paene manū quod amō, tanta est vīcīnia, tangō;
saepe sed, heu, lacrimās hoc mihi 'paene' movet!
velle quid est aliud fugientia prēndere pōma
spemque suō refugī flūminis ōre sequī?
ergō ego tē numquam, nisi cum volet unda, tenēbō
et mē fēlīcem nūlla vidēbit hiems,
cumque minus firmum nīl sit quam ventus et unda,
in ventīs et aquā spēs mea semper erit?
aestus adhūc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plīas et Arctophylax Ōleniumque pecus?
aut ego nōn nōvī, quam sim temerārius, aut mē
in freta nōn cautus tum quoque mittet Amor;
nēve putēs id mē, quod abest, prōmittere, tempus,
pignora pollicitī nōn tibi tarda dabō.
sit tumidum paucīs etiam nunc noctibus aequor;
īre per invītās experiēmur aquās.
aut mihi continget fēlīx audācia salvō
aut mors sollicitī fīnis amōris erit.
optābō tamen ut partīs expellar in illās
et teneant portūs naufraga membra tuōs.
flēbis enim tāctūque meum dignābere corpus
et 'mortis,' dīcēs, 'huic ego causa fuī!'
scīlicet interitūs offenderis ōmine nostrī,
litteraque invīsa est hāc mea parte tibi.
dēsino; parce querī. sed ut et mare fīniat īram,
accēdant, quaesō, fac tua vōta meīs.
pāce brevī nōbīs opus est, dum trānsferor istō;
cum tua contigerō lītora, perstet hiems!
istīc est aptum nostrae nāvāle carīnae
et melius nūllā stat mea puppis aquā.
illīc mē claudat Boreās, ubi dulce morārī est;
tunc piger ad nandum, tunc ego cautus erō
nec faciam surdīs convīcia flūctibus ūlla
trīste natātūrō nec querar esse fretum.
mē pariter ventī teneant tenerīque lacertī,
per causās istīc impediarque duās
cum patiētur hiems, rēmīs ego corporis ūtar;
lūmen in adspectū tū modo semper habē.
intereā prō mē pernoctet epistula tēcum,
quam precor ut minimā prōsequar ipse morā.