Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Heroides

Book 19

Text kindly provided by Hypotactic

Quam mihi mīsistī verbīs, Lēandre, salūtem
ut possim missam rēbus habēre, venī!
longa mora est nōbīs omnis, quae gaudia differt.
dā veniam fassae; nōn patienter amō.
ūrimur igne parī, sed sum tibi vīribus impār:
fortius ingenium suspicor esse virīs.
ut corpus, tenerīs ita mēns īnfirma puellīs;
dēficiam, parvī temporis adde moram.
vōs modo vēnandō, modo rūs geniāle colendō
pōnitis in variā tempora longa morā.
aut fora vōs retinent aut ūnctae dōna palaestrae
flectitis aut frēnō colla sequācis equī;
nunc volucrem laqueō, nunc piscem dūcitis hāmō,
dīluitur positō sērior hōra merō.
hīs mihi summōtae, vel sī minus ācriter ūrar,
quod faciam, superest praeter amāre nihil.
quod superest faciō, tēque, ō mea sōla voluptās,
plūs quoque, quam reddī quod mihi possit, amō.
aut ego cum cānā dē tē nūtrīce susurrō,
quaeque tuum, mīror, causa morētur iter;
aut mare prōspiciēns odiōsō concita ventō
corripiō verbīs aequora paene tuīs;
aut ubi saevitiae paulum gravis unda remīsit,
posse quidem, sed tē nōlle venīre, queror;
dumque queror lacrimae per amantia lūmina mānant,
pollice quās tremulō cōnscia siccat anus.
saepe tuī spectō sī sint in lītore passūs,
impositās tamquam servet harēna notās;
utque rogem dē tē et scrībam tibi, sīquis Abȳdō
vēnerit aut, quaerō, sīquis Abȳdon eat.
quid referam, quotiēns dem vestibus ōscula, quās tū
Hellēspontiacā pōnis itūrus aquā?
sīc ubi lūx ācta est et noctis amīcior hōra
exhibuit pulsō sīdera clāra diē,
prōtinus in summā vigilantia lūmina turre
pōnimus, adsuētae signa notamque viae,
tortaque versātō dūcentēs stāmina fūsō
fēmineā tardās fallimus arte morās.
quid loquar intereā tam longō tempore, quaeris:
nīl nisi Lēandrī nōmen in ōre meō est.
'jamne putās exīsse domō mea gaudia, nūtrīx,
an vigilant omnēs, et timet ille suōs?
jamne suās umerīs illum dēpōnere vestēs,
pallade jam pinguī tinguere membra putās?'
adnuit illa ferē; nōn nostra quod ōscula cūret,
sed movet obrēpēns somnus anīle caput.
postque morae minimum 'jam certē nāvigat,' inquam,
'lentaque dimōtīs bracchia jactat aquīs.'
paucaque cum tāctā perfēcī stāmina terrā
an mediō possīs, quaerimus, esse fretō.
et modo prōspicimus, timidā modo vōce precāmur,
ut tibi det facilēs ūtilis aura viās;
auribus incertās vōcēs captāmus et omnem
adventūs strepitum crēdimus esse tuī.
sīc ubi dēceptae pars est mihi maxima noctis
acta, subit fūrtim lūmina fessa sopor.
forsitan invītus mēcum tamen, improbe, dormīs
et, quamquam nōn vīs ipse venīre, venīs.
nam modo tē videor prope jam spectāre natantem,
bracchia nunc umerīs ūmida ferre meīs,
nunc dare quae soleō, madidīs vēlāmina membrīs,
pectora nunc nostrō jūncta fovēre sinū
multaque praetereā linguae reticenda modestae
quae fēcisse juvat, facta referre pudet.
mē miseram! brevis est haec et nōn vēra voluptās;
nam tū cum somnō semper abīre solēs.
firmius, ō, cupidī tandem coeāmus amantēs,
nec careant vērā gaudia nostra fidē.
cūr ego tot viduās exēgī frīgida noctēs?
cūr totiēns ā mē, lente morātor, abes?
est mare, cōnfiteor, nōn nunc tractābile nantī;
nocte sed hesternā lēnior aura fuit.
cūr ea praeterita est? cūr nōn ventūra timēbās?
tam bona cūr periit, nec tibi rapta via est?
prōtinus ut similis dētur tibi cōpia cursūs,
hōc melior certē, quō prior, illa fuit.
at cito mūtāta est pācātī fōrma profundī.
tempore, cum properās, saepe minōre venīs.
hīc, puto, dēprēnsus nīl quod quererēris habērēs
mēque tibi amplexō nūlla nocēret hiems.
certē ego tum ventōs audīrem laeta sonantēs
et numquam placidās esse precārer aquās.
quid tamen ēvēnit, cūr sīs metuentior undae
contemptumque prius nunc vereāre fretum?
nam meminī, cum tē saevum veniente mināxque
nōn minus, aut multō nōn minus, aequor erat;
cum tibi clāmābam: 'sīc tū temerārius estō,
nē miserae virtūs sit tua flenda mihi.'
unde novus timor hic quōque illa audācia fūgit?
magnus ubi est sprētīs ille natātor aquīs?
sīs tamen hoc potius, quam quod prius esse solēbās,
et faciās placidum per mare tūtus iter
dummodo sīs īdem; dum sīc, ut scrībis, amēmur
flammaque nōn fīat frīgidus illa cinis.
nōn ego tam ventōs timeō mea vōta morantēs,
quam similis ventō nē tuus erret amor,
nē nōn sim tantī, superentque perīcula causam
et videar mercēs esse labōre minor.
interdum metuō, patriā nē laedar et impār
dīcar Abȳdēnō Thrēssa puella torō.
ferre tamen possum patientius omnia, quam sī
ōtia nescio quā paelice captus agis,
in tua sī veniunt aliēnī colla lacertī
fitque novus nostrī fīnis amōris amor.
ā, potius peream, quam crīmine vulnerer istō,
fātaque sint culpā nostra priōra tuā!
nec quia ventūrī dederīs mihi signa dolōris,
haec loquor aut fāmā sollicitāta novā.
omnia sed vereor! quis enim sēcūrus amāvit?
cōgit et absentēs plūra timēre locus.
fēlīcēs illās, sua quās praesentia nōsse
crīmina vēra jubet, falsa timēre vetat.
nōs tam vāna movet, quam facta injūria fallit,
incitat et morsūs error uterque parēs.
ō utinam veniās! aut ut ventusve paterve
causaque sit certē fēmina nūlla morae!
quodsī quam scierō, moriar, mihi crēde, dolendō;
jamdūdum peccā, sī mea fāta petis.
sed neque peccābis, frūstrāque ego terreor istīs,
quōque minus veniās, invida pugnat hiems.
mē miseram! quantō planguntur lītora flūctū,
et latet obscūrā condita nūbe diēs!
forsitan ad pontum māter pia vēnerit Hellēs
mersaque rōrātīs nāta fleātur aquīs;
an mare ab invīsō prīvignae nōmine dictum
vexat in aequoream versa noverca deam?
nōn favet, ut nunc est, tenerīs locus iste puellīs;
hāc Hellē periit, hāc ego laedor aquā.
at tibi flammārum memorī, Neptūne, tuārum
nūllus erat ventīs impediendus amor:
sī neque Amȳmōnē nec, laudātissima fōrmā,
crīminis est Tȳrō fābula vāna tuī,
lūcidaque Alcyonē Calycēque Hecataeone nāta,
et nōndum nexīs angue Medūsa comīs
flāvaque Lāodicē caelōque recepta Celaenō
et quārum meminī nōmina lēcta mihi.
hās certē plūrēsque canunt, Neptūne, poētae
molle latus laterī conposuisse tuō.
cūr igitur, totiēns vīrēs expertus amōris,
adsuētum nōbīs turbine claudis iter?
parce, ferōx, lātōque marī tua proelia miscē;
sēdūcit terrās haec brevis unda duās.
tē decet aut magnās magnum jactāre carīnās
aut etiam tōtīs classibus esse trucem;
turpe deō pelagī juvenem terrēre natantem
glōriaque est stāgnō quōlibet ista minor.
nōbilis ille quidem est et clārus orīgine, sed nōn
ā tibi suspectō dūcit Ulixe genus.
dā veniam servāque duōs. natat ille; sed īsdem
corpus Lēandrī, spēs mea pendet aquīs.
sternuit ēn lūmen, positō nam scrībimus illō;
sternuit et nōbīs prōspera signa dedit.
ecce, merum nūtrīx faustōs īnstillat in ignēs
'crās' que 'erimus plūrēs' inquit et ipsa bibit.
effice nōs plūrēs ēvicta per aequora lāpsus,
ō penitus tōtō corde recepte mihi!
in tua castra redī, sociī dēsertor amōris;
pōnuntur mediō cūr mea membra torō?
quod timeās, nōn est! ausō Venus ipsa favēbit
sternet et aequoreās aequore nāta viās.
īre libet mediās ipsī mihi saepe per undās,
sed solet hoc maribus tūtius esse fretum.
nam cūr hāc vectīs Phrixō Phrixīque sorōre
sōla dedit vastīs fēmina nōmen aquīs?
forsitan ad reditum metuās nē tempora dēsint,
aut geminī nequeās ferre labōris onus.
at nōs dīversī medium coeāmus in aequor
obviaque in summīs ōscula dēmus aquīs
atque ita quisque suās iterum redeāmus ad urbēs;
exiguum sed plūs quam nihil illud erit.
vel pudor hic utinam, quī nōs clam cōgit amāre,
vel timidus fāmae cēdere vellet amor!
nunc male rēs jūnctae, calor et reverentia pugnant.
quid sequar, in dubiō est; haec decet, ille juvat.
ut semel intrāvit Colchōs Pagasaeus Iāsōn,
impositam celerī Phāsida puppe tulit;
ut semel Īdaeus Lacedaemona vēnit adulter,
cum praedā rediit prōtinus ille suā.
tū quam saepe petis quod amās, tam saepe relinquis,
et quotiēns grave sit puppibus īre, natās.
sīc tamen, ō juvenis, tumidārum victor aquārum,
sīc facitō spernās, ut vereāre, fretum.
arte labōrātae merguntur ab aequore nāvēs;
tū tua plūs rēmīs bracchia posse putās?
quod cupis, hoc nautae metuunt, Lēandre, natāre;
exitus hic frāctīs puppibus esse solet.
mē miseram! cupiō nōn persuādēre quod hortor
sīsque, precor, monitīs fortior ipse meīs;
dummodo perveniās excussaque saepe per undās
iniciās umerīs bracchia lassa meīs.
sed mihi, caeruleās quotiēns obvertor ad undās,
nescio quid pavidum frīgore pectus habet.
nec minus hesternae cōnfundor imāgine noctis,
quamvīs est sacrīs illa piāta meīs.
namque sub aurōrā jam dormītante lucernā
somnia quō cernī tempore vēra solent,
stāmina dē digitīs cecidēre sopōre remissīs
collaque pulvīnō nostra ferenda dedī.
hīc ego ventōsās nantem delphīna per undās
cernere nōn dubiā sum mihi vīsa fidē:
quem postquam bibulīs illīsit flūctus harēnīs,
unda simul miserum vītaque dēseruit.
quidquid id est, timeō; nec tū mea somnia rīdē
nec nisi tranquillō bracchia crēde marī.
sī tibi nōn parcis, dīlēctae parce puellae,
quae numquam nisi tē sospite sospes erō.
spēs tamen est frāctīs vīcīnae pācis in undīs;
tū placidās tōtō pectore finde viās.
intereā, quoniam nantī freta pervia nōn sunt,
lēniat invīsās littera missa morās.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation