Aeolis Aeolidae quam nōn habet ipsa salūtem
mittit et armātā verba notāta manū.
Sīqua tamen caecīs errābunt scrīpta litūrīs,
oblitus ā dominae caede libellus erit.
dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum
et jacet in gremiō charta solūta meō.
haec est Aeolidos frātrī scrībentis imāgō;
sīc videor dūrō posse placēre patrī.
Ipse necis cuperem nostrae spectātor adesset
auctōrisque oculīs exigerētur opus
ut ferus est multōque suīs truculentior eurīs,
spectāsset siccīs vulnera nostra genīs.
scīlicet est aliquid cum saevīs vīvere ventīs;
ingeniō populī convenit ille suī.
ille Notō Zephyrōque et Sīthoniō Aquilōnī
imperat et pinnīs, Eure proterve, tuīs.
imperat heu! ventīs; tumidae nōn imperat īrae
possidet et vitiīs rēgna minōra suīs.
quid juvat admōtam per avōrum nōmina caelō
inter cognātōs posse referre Jovem?
num minus īnfēstum, fūnebria mūnera, ferrum
fēmineā teneō, nōn mea tēla, manū?
Ō utinam, Macareu, quae nōs commīsit in ūnum,
vēnisset lētō sērior hōra meō!
cūr umquam plūs mē, frāter, quam frāter amāstī
et tibi, nōn dēbet quod soror esse, fuī?
ipsa quoque incaluī, quālemque audīre solēbam,
nescio quem sēnsī corde tepente deum.
fūgerat ōre color, maciēs addūxerat artūs,
sūmēbant minimōs ōra coācta cibōs;
nec somnī facilēs et nox erat annua nōbīs
et gemitum nūllō laesa dolōre dabam.
nec cūr haec facerem, poteram mihi reddere causam
nec nōram quid amāns esset; at illud eram.
Prīma malum nūtrīx animō praesēnsit anīlī;
prīma mihi nūtrīx "Aeoli," dīxit, "amās!"
ērubuī gremiōque pudor dējēcit ocellōs;
haec satis in tacitā signa fatentis erant.
jamque tumēscēbant vitiātī pondera ventris
aegraque fūrtīvum membra gravābat onus.
quās mihi nōn herbās, quae nōn medicāmina nūtrīx
attulit audācī supposuitque manū,
ut penitus nostrīs hoc tē cēlāvimus ūnum
vīsceribus crēscēns excuterētur onus!
ā! nimium vīvāx admōtīs restitit īnfāns
artibus et tēctō tūtus ab hoste fuit.
jam noviēns erat orta soror pulcherrima Phoebī
et nova lūciferōs Lūna movēbat equōs;
nescia, quae faceret subitōs mihi causa dolōrēs,
et rudis ad partūs et nova mīles eram.
nec tenuī vōcem. "quid" ait "tua crīmina prōdis?"
ōraque clāmantis cōnscia pressit anūs.
quid faciam īnfēlīx? gemitūs dolor ēdere cōgit,
sed timor et nūtrīx et pudor ipse vetant.
contineō gemitūs ēlāpsaque verba reprēndō
et cōgor lacrimās combibere ipsa meās.
mors erat ante oculōs et opem Lūcīna negābat
et grave sī morerer mors quoque crīmen erat;
cum super incumbēns scissā tunicāque comāque
pressa refōvistī pectora nostra tuīs,
et mihi "vīve, soror, soror ō cārissima," aīstī
"vīve nec ūnīus corpore perde duōs.
spēs bona det vīrēs; frātrī nam nūpta futūra es.
illīus dē quō māter et uxor eris."
Mortua, crēde mihī, tamen ad tua verba revīxī
et positum est uterī crīmen onusque meī.
quid tibi grātāris? mediā sedet Aeolus aulā;
crīmina sunt oculīs subripienda patris.
frūgibus īnfantem rāmīsque albentis olīvae
et levibus vittīs sēdula cēlat anus
fictaque sacra facit dīcitque precantia verba;
dat populus sacrīs, dat pater ipse viam.
jam prope līmen erat. patriās vāgītus ad aurēs
vēnit et indiciō prōditur ille suō.
ēripit īnfantem mentītaque sacra revēlat
Aeolus. īnsānā rēgia vōce sonat.
ut mare fit tremulum, tenuī cum stringitur aurā,
ut quatitur tepidō fraxina virga Notō,
sīc mea vibrārī pallentia membra vidērēs;
quassus ab impositō corpore lēctus erat.
inruit et nostrum vulgat clāmōre pudōrem
et vix ā miserō continet ōre manūs.
ipsa nihil praeter lacrimās pudibunda profūdī.
torpuerat gelidō lingua retenta metū.
Jamque darī parvum canibusque avibusque nepōtem
jusserat, in sōlīs dēstituīque locīs.
vāgītūs dedit ille miser (sēnsisse putārēs)
quāque suum poterat vōce rogābat avum.
quid mihi tunc animī crēdis, germāne, fuisse
(nam potes ex animō colligere ipse tuō)
cum mea mē cōram silvās inimīcus in altās
vīscera montānīs ferret edenda lupīs?
exierat thalamō. tunc dēmum pectora plangī
contigit inque meās unguibus īre comās.
Intereā patrius vultū maerente satelles
vēnit et indignōs ēdidit ōre sonōs:
'Aeolus hunc ēnsem mittit tibi' (trādidit ēnsem)
'et jubet ex meritō scīre, quid iste velit.'
scīmus et ūtēmur violentō fortiter ēnse;
pectoribus condam dōna paterna meīs.
hīs mea mūneribus, genitor, cōnubia dōnās?
hāc tua dōte, pater, fīlia dīves erit?
tolle procul, dēcepte, facēs, Hymenaee, marītās
et fuge turbātō tēcta nefanda pede!
ferte facēs in mē quās fertis, Erīnyes ātrae,
et meus ex istō lūceat igne rogus!
nūbite fēlīcēs Parcā meliōre sorōrēs;
āmissae memorēs sed tamen este meī!
Quid puer admīsit tam paucīs ēditus hōrīs?
quō laesit factō vix bene nātus avum?
sī potuit meruisse necem, meruisse putētur;
ā! miser admissō plectitur ille meō!
nāte, dolor mātris, rapidārum praeda ferārum,
ei mihi! nātālī dīlacerāte tuō,
nāte, parum faustī miserābile pignus amōris,
haec tibi prīma diēs, haec tibi summa fuit.
nōn mihi tē licuit lacrimīs perfundere jūstīs,
in tua nōn tōnsās ferre sepulcra comās;
nōn super incubuī, nōn ōscula frīgida carpsī;
dīripiunt avidae vīscera nostra ferae.
Ipsa quoque īnfantis cum vulnere prōsequar umbrās;
nec māter fuerō dicta nec orba diū.
tū tamen, ō frūstrā miserae spērāte sorōrī,
sparsa, precor, nātī collige membra tuī
et refer ad mātrem sociōque impōne sepulcrō
urnaque nōs habeat quamlibet arta duōs!
vīve memor nostrī lacrimāsque in vulnera funde,
nēve reformīdā corpus amantis amāns.
tū, rogo, dīlēctae nimium mandāta sorōris
perfer! mandātum persequar ipsa patris.