Exul inops comtempta novō Mēdēa marītō
dīcit, an ā rēgnīs tempora nūlla vacant?
At tibi Colchōrum, meminī, rēgīna vacāvī,
ars mea cum peterēs ut tibi ferret opem!
tunc quae dispēnsant mortālia fīla sorōrēs,
dēbuerant fūsōs ēvoluisse meōs;
tum potuī Mēdēa morī bene! quidquid ab illō
prōdūxī vītae tempore, poena fuit.
Ei mihi! cūr umquam juvenālibus ācta lacertīs
Phrixēam petiit Pēlias arbor ovem?
cūr umquam Colchī Magnētida vīdimus Argōn
turbaque Phāsiacam Grāia bibistis aquam?
cūr mihi plūs aequō flāvī placuēre capillī
et decor et linguae grātia ficta tuae?
aut, semel in nostrās quoniam nova puppis harēnās
vēnerat audācīs attuleratque virōs,
īsset anhēlātōs nōn praemedicātus in ignēs
inmemor Aesonidēs ōraque adusta boum!
sēmina jēcisset totidem quot sēmina et hostēs,
ut caderet cultū cultor ab ipse suō!
quantum perfidiae tēcum, scelerāte, perīsset!
dēmpta forent capitī quam mala multa meō!
Est aliqua ingrātō meritum exprobrāre voluptās;
hāc fruar, haec dē tē gaudia sōla feram.
jussus inexpertam Colchōs advertere puppim
intrāstī patriae rēgna beāta meae.
hoc illīc Mēdēa fuī, nova nūpta quod hīc est;
quam pater est illī, tam mihi dīves erat.
hic Ephyrēn bimarem, Scythiā tenus ille nivōsā
omne tenet, Pontī quā plaga laeva jacet.
Accipit hospitiō juvenēs Aeēta Pelasgōs,
et premitis pictōs corpora Grāia torōs.
tunc ego tē vīdī, tunc coepī scīre, quid essēs;
illa fuit mentis prīma ruīna meae.
et vīdī et periī! nec nōtīs ignibus ārsī,
ārdet ut ad magnōs pīnea taeda deōs.
et fōrmōsus erās et mē mea fāta trahēbant:
abstulerant oculī lūmina nostra tuī.
perfide, sēnsistī! quis enim bene cēlat amōrem?
ēminet indiciō prōdita flamma suō.
Dīcitur intereā tibi lēx, ut dūra ferōrum
īnsolitō premerēs vōmere colla boum.
Mārtis erant taurī plūs quam per cornua saevī,
quōrum terribilis spīritus ignis erat,
aere pedēs solidī praetentaque nāribus aera,
nigra per adflātūs haec quoque facta suōs.
sēmina praetereā populōs genitūra jubēris
spargere dēvōtā lāta per arva manū,
quī peterent nātīs sēcum tua corpora tēlīs:
illa est agricolae messis inīqua suō.
lūmina cūstōdis succumbere nescia somnō
ultimus est aliquā dēcipere arte labor.
Dīxerat Aeētēs: maestī cōnsurgitis omnēs,
mēnsaque purpureōs dēserit alta torōs.
quam tibi tunc longē rēgnum dōtāle Creūsae
et socer et magnī nāta Creontis erat?
trīstis abīs. oculīs abeuntem prōsequor ūdīs
et dīxit tenuī murmure lingua: "valē!"
ut positum tetigī thalamō male saucia lectum,
ācta est per lacrimās nox mihi, quanta fuit.
ante oculōs taurīque meōs segetēsque nefandae,
ante meōs oculōs pervigil anguis erat.
hinc amor, hinc timor est: ipsum timor auget amōrem.
māne erat et thalamō cāra recepta soror
disjectamque comās āversaque in ōra jacentem
invenit et lacrimīs omnia plēna meīs.
ōrat opem Minyīs, alter petit, impetrat alter,
Aesoniō juvenī quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceīs et frondibus īlicis ātrum,
vix illūc radiīs sōlis adīre licet;
sunt in eō (fuerant certē) dēlūbra Diānae:
aurea barbaricā stat dea facta manū.
nōscis an exciderunt mēcum loca? vēnimus illūc;
orsus es īnfīdō sīc prior ōre loquī:
"jūs tibi et arbitrium nostrae fortūna salūtis
trādidit inque tuā est vītaque morsque manū.
perdere posse sat est, sīquem juvet ipsa potestās;
sed tibi servātus glōria major erō.
per mala nostra precor, quōrum potes esse levāmen,
per genus et nūmen cūncta videntis avī,
per triplicēs vultūs arcānaque sacra Diānae
et sī forte aliquōs gēns habet ista deōs:
ō virgō, miserēre meī, miserēre meōrum,
effice mē meritīs tempus in omne tuum!
quodsī forte virum nōn dēdignāre Pelasgum
sed mihi tam facilēs unde meōsque deōs?
spīritus ante meus tenuēs vānēscet in aurās,
quam thalamō, nisi tū, nūpta sit ūlla meō.
cōnscia sit Jūnō sacrīs praefecta marītīs
et dea marmoreā cujus in aede sumus!"
Haec animum (et quota pars haec sunt!) mōvēre puellae
simplicis et dextrae dextera jūncta meae.
vīdī etiam lacrimās: an pars est fraudis in illīs?
sīc cito sum verbīs capta puella tuīs.
jungis et aeripedēs inadustō corpore taurōs
et solidam jussō vōmere findis humum.
arva venēnātīs prō sēmine dentibus implēs,
nāscitur et gladiōs scūtaque mīles habet.
ipsa ego, quae dederam medicāmina, pallida sēdī,
cum vīdī subitōs arma tenēre virōs,
dōnec terrigenae (facinus mīrābile!) frātrēs
inter sē strictās cōnseruēre manūs.
Insopor ecce vigil squāmīs crepitantibus horrēns
sībilat et tortō pectore verrit humum.
dōtis opēs ubi erant? ubi erat tibi rēgia conjūnx
quīque maris geminī distinet Isthmos aquās?
illa ego, quae tibi sum nunc dēnique barbara facta,
nunc tibi sum pauper, nunc tibi vīsa nocēns,
flammea subdūxī medicātō lūmina somnō
et tibi quae raperēs vellera tūta dedī.
prōditus est genitor, rēgnum patriamque relīquī,
mūnus in exiliō quod licet esse tulī,
virginitās facta est peregrīnī praeda latrōnis,
optima cum cārā mātre relicta soror.
At nōn tē fugiēns sine mē, germāne, relīquī.
dēficit hōc ūnō littera nostra locō:
quod facere ausa mea est, nōn audet scrībere dextra.
sīc ego, sed tēcum, dīlaceranda fuī!
nec tamen extimuī: quid enim post illa timērem?
crēdere mē pelagō fēmina jamque nocēns.
nūmen ubi est? ubi dī? meritās subeāmus in altō,
tū fraudis poenās, crēdulitātis ego.
Compressōs utinam Symplēgades ēlīsissent
nostraque adhaerērent ossibus ossa tuīs!
aut nōs Scylla rapāx canibus mīsisset edendōs!
dēbuit ingrātīs Scylla nocēre virīs.
quaeque vomit totidem flūctūs totidemque resorbet,
nōs quoque Trīnacriae subposuisset aquae!
sospes ad Haemoniās victorque reverteris urbēs;
pōnitur ad patriōs aurea lāna deōs.
Quid referam Peliae nātās pietāte nocentēs
caesaque virgineā membra paterna manū?
ut culpent aliī, tibi mē laudāre necesse est,
prō quō sum totiēns esse coācta nocēns.
ausus es (ō jūstō dēsunt sua verba dolōrī!)
ausus es "Aesoniā" dīcere "cēde domō!"
jussa domō cessī nātīs comitāta duōbus
et, quī mē sequitur semper, amōre tuī.
ut subitō nostrās Hymēn cantātus ad aurēs
venit et accēnsō lampades igne micant
tībiaque effundit sociālia carmina vōbīs,
at mihi fūnereā flēbiliōra tubā,
pertimuī, nec adhūc tantum scelus esse putābam,
sed tamen in tōtō pectore frīgus erat.
turba ruunt et "Hymen" clāmant "Hymenaee!" frequenter;
quō propior vōx haec, hōc mihi pejus erat.
dīversī flēbant servī lacrimāsque tegēbant;
quis vellet tantī nūntius esse malī?
mē quoque quidquid erat potius nescīre juvābat,
sed tamquam scīrem, mēns mea trīstis erat,
cum minor ē puerīs jussus studiōne videndī
cōnstitit ad geminae līmina prīma foris:
"hinc" mihi "māter adī! pompam pater" inquit "Iāsōn
dūcit et adjūnctōs aureus urget equōs!"
prōtinus abscissā plānxī mea pectora veste
tūta nec ā digitīs ōra fuēre meīs.
īre animus mediae suādēbat in agmina turbae
sertaque conpositīs dēmere rapta comīs.
vix mē continuī, quīn sīc laniāta capillōs
clāmārem "meus est!" iniceremque manūs.
Laese pater, gaudē! Colchī gaudēte relictī!
īnferiās umbrae frātris habēte meī!
dēseror āmissīs rēgnō patriāque domōque
conjuge, quī nōbīs omnia sōlus erat.
serpentēs igitur potuī taurōsque furentēs,
ūnum nōn potuī perdomuisse virum.
quaeque ferōs pepulī doctīs medicātibus ignēs,
nōn valeō flammās effugere ipsa meās.
ipsī mē cantūs herbaeque artēsque relinquunt
nīl dea, nīl Hecatēs sacra potentis agunt.
nōn mihi grāta diēs, noctēs vigilantur amārae
et tener ā miserō pectore somnus abit.
quae mē nōn possum, potuī sōpīre dracōnem.
ūtilior cuivīs quam mihi cūra mea est.
quōs ego servāvī, paelex amplectitur artūs
et nostrī frūctūs illa labōris habet.
Forsitan et, stultae dum tē jactāre marītae
quaeris et injūstīs auribus apta loquī,
in faciem mōrēsque meōs nova crīmina fingās.
rīdeat et vitiīs laeta sit illa meīs.
rīdeat et Tyriō jaceat sublīmis in ostrō:
flēbit et ārdōrēs vincet adusta meōs.
dum ferrum flammaeque aderunt sūcusque venēnī,
hostis Mēdēae nūllus inultus erit.
Quod sī forte precēs praecordia ferrea tangunt,
nunc animīs audī verba minōra meīs.
tam tibi sum supplex, quam tū mihi saepe fuistī,
nec moror ante tuōs prōcubuisse pedēs.
sī tibi sum vīlis, commūnīs respice nātōs:
saeviet in partūs dīra noverca meōs.
et nimium similēs tibi sunt, et imāgine tangor
et quotiēns videō, lūmina nostra madent.
per superōs ōrō, per avītae lūmina flammae,
per meritum et nātōs, pignora nostra, duōs,
redde torum, prō quō tot rēs īnsāna relīquī!
adde fidem dictīs auxiliumque refer!
nōn ego tē implōrō contrā taurōsque virōsque,
utque tuā serpēns victa quiescat ope;
tē peto, quem meruī, quem nōbīs ipse dedistī,
cum quō sum pariter facta parente parēns.
Dōs ubi sit, quaeris? campō numerāvimus illō,
quī tibi lātūrō vellus arandus erat.
aureus ille ariēs villō spectābilis altō,
dōs mea: "quam" dīcam sī tibi "redde," negēs.
dōs mea tū sospes, dōs est mea Grāia juventūs.
ī nunc, Sīsyphiās, inprobe, cōnfer opēs.
quod vīvis, quod habēs nūptam socerumque potentēs,
hoc ipsum, ingrātus quod potes esse, meum est.
quōs equidem āctūtum (sed quid praedīcere poenam
attinet?) ingentīs parturit īra minās.
quō feret īra sequar. factī fortasse pigēbit;
et piget īnfīdō cōnsuluisse virō.
vīderit ista deus, quī nunc mea pectora versat.
nescio quid certē mēns mea majus agit.