Atque hoc etiam loco M. [1] Camurti[2] et C. [3] Caeserni damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne[4] dicam an impudentiam singularem? Audetisne, cum ab ea muliere veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis[5] excitare tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem sed repressam vetustate? Quo enim illi crimine peccatoque perierunt? Nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam Vettiano nefario sunt stupro[6] persecuti. Ergo ut audiretur Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria[7] fabula referretur[8], idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata? qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio tamen[9] erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi[10] viderentur.
M. vero Caelius cur in hoc iudicium vocatur? cui neque proprium quaestionis crimen[11] obicitur nec vero aliquod eius modi quod sit a lege seiunctum, cum[12] vestra severitate coniunctum. Cuius prima aetas disciplinae dedita[13] fuit eisque artibus quibus instruimur[14] ad hunc usum forensem, ad capessendam rem publicam, ad honorem, gloriam, dignitatem. Eis autem fuit amicitiis maiorum natu quorum imitari industriam continentiamque maxime vellet, eis[15] studiis aequalium[16] ut eundem quem optimi ac nobilissimi petere cursum laudis videretur.
Cum autem paulum iam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est Q. Pompeio pro consule contubernalis, castissimo homini[17] atque omnis offici diligentissimo; in qua provincia cum res erant[18] et possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis non sine causa a maioribus huic aetati tributus. Decessit [19] illinc Pompei iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis. Voluit vetere instituto et[20] eorum adulescentium exemplo qui post in civitate summi viri et[21] clarissimi cives exstiterunt industriam suam a populo Romano ex aliqua inlustri accusatione cognosci.