Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 10

Text kindly provided by Perseus

Itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis Pallae [1]. Vellem [2] dictum esset ab eodem etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est liberatus. Quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti[3] verum etiam a conscientiae suspicione afuit? Et, si Asicio causa[4] plus profuit quam nocuit invidia, huic oberit maledictum tuum[5] qui istius facti non modo suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?

At praevaricatione est[6] Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi[7] autem sit, a sua putat esse[8] seiunctam. Neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt[9], qui cum doctrinae studio[10] atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. Habitabat apud Titum[11], ut audistis, Dio[12], erat[13] ei cognitus Alexandriae. Quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.

Ergo haec removeantur[14], ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea veniamus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation