Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 25

Text kindly provided by Perseus

Sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit[1] non dicitur. Datum esse aiunt huic[2] P. Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum[3] esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri[4] in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. Si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? Sin autem iam[5] suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.

“Immo” inquit “cum servi ad dominam rem totam[6] et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut[7] omnia Caelio pollicerentur; sed ut[8] venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum[9] iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde[10] repente, cum venisset Licinius venenumque[11] traderet, prosilirent hominemque comprenderent.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation