Quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. Cur enim potissimum balneas publicas constituerat[1]? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset[2]. Nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode[3] calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur[4], nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione[5] familiaris[6] facta erat balneatori.
Atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur[7], quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. “In balneis delituerunt[8].” Testis egregios! “Dein temere prosiluerunt.” Homines temperantis[9]! Sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex[10] illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim[11] veritatis, quae contra hominum[12] ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa[13] defendat!