Dicet aliquis: “Haec igitur est[1] tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens[2] commendavit et tradidit, ut in amore[3] atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut[4] hanc tu vitam atque haec studia defenderes?” Ego, si quis[5], iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac[6] continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae[7] cursum in labore corporis atque in[8] animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium[9] delectaret[10], nihil[11] in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. Ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios[12], Curios[13], omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt.
Verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. Chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia[14] quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt.
Itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab[15] hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi[16] facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. Multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum[17]; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac[18] prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur.