At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. Tandem aliquid invenimus quod ista mulier de[1] suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. Sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata[2] aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. “At propinquis” inquit[3] “placuit.” Cur non placeret, cum rem tute[4] ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres?
Hic etiam miramur, si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit[5] fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. Audita [6] et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis, iudices, iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. Quod etiam si est factum, certe a Caelio quidem[7] non est factum[8] — quid enim attinebat? — est enim ab aliquo adulescente fortasse[9] non tam insulso quam inverecundo[10]. Sin autem est fictum, non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
Dicta est a me causa, iudices[11], et perorata. Iam intellegitis quantum iudicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. De vi quaeritis. Quae lex ad imperium, ad maiestatem, ad statum patriae, ad salutem omnium pertinet, quam legem Q. Catulus armata dissensione civium rei publicae paene extremis temporibus tulit, quaeque lex sedata illa flamma consulatus mei fumantis reliquias coniurationis exstinxit, hac nunc[12] lege Caeli adulescentia non ad rei publicae poenas sed ad mulieris libidines[13] et delicias deposcitur.