Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 3

Text kindly provided by Perseus

ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio demanavit[1] ad existimationem hominum paulo latius commendatione ac iudicio meorum.

Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius ut eum paeniteat non deformem esse natum. Sunt enim ista maledicta pervolgata in[2] omnis quorum in adulescentia forma et species[3] fuit liberalis. Sed aliud est male dicere, aliud accusare. Accusatio crimen desiderat, rem ut definiat, hominem[4] notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio autem nihil habet propositi praeter contumeliam; quae si petulantius iactatur[5], convicium, si facetius, urbanitas nominatur.

Quam quidem partem accusationis admiratus sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. Neque enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod animum advertere[6] poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis in tali illum oratione versari. Vellem aliquis[7] ex vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset; aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus istam male dicendi licentiam. Tecum, Atratine, agam lenius[8], quod et pudor tuus[9] moderatur orationi meae et meum[10] erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo[11]. Illud tamen te esse admonitum volo,

primum ut[12] qualis es talem te omnes esse[13] existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. Quis est enim cui via ista non pateat, quis est[14] qui huic aetati atque isti[15] dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine[16] argumento male dicere? Sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation