Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro M. Caelio

Chapter 22

Text kindly provided by Perseus

Quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia, resistam? Possum dicere mores M. Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam[1]. Possum etiam alia[2] et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere, ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit[3] aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem? Possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi, non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietur.

Sed haec quae sunt oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata[4] proferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. Habeo enim, iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi facile esse patiamini, L. Lucceium[5], sanctissimum hominem et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque in[6] fortunas suas neque non[7] audisset inlatum a M. Caelio[8] neque neglexisset neque tulisset. An ille vir illa humanitate praeditus, illis studiis, illis artibus[9] atque doctrina illius ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat, neglegere potuisset et, quod facinus in[10] alienum hominem intentum[11] severe acciperet, id omisisset curare in hospitem[12]? quod per ignotos actum si comperisset[13] doleret, id a suis servis[14] temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve[15] publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae[16] coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo non praetermitteret[17], id homo eruditus in[18] insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret?

Sed cur diutius vos, iudices, teneo? Ipsius iurati religionem auctoritatemque percipite atque[19] omnia diligenter testimoni verba cognoscite. Recita. “ L. Luccei testimonium[20].” Quid exspectatis amplius? an aliquam[21] vocem putatis ipsam pro[22] se causam et veritatem posse[23] mittere? Haec est innocentiae defensio, haec ipsius causae oratio, haec una[24] vox veritatis. In crimine ipso nulla suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis; nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex libidinosa domo. Domus autem illa quae temptata esse[25] scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis[26], offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium dixisse videatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation