Tu continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam[1], tu virtutem, tu innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos esse et abiectos et repudiatos putas? Vide tandem, Laterensis, quantum ego[2] a te dissentiam. Si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni, sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse videatur. Non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam[3] si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu non numquam et quadam etiam[4] temeritate. Non est enim consilium in volgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt[5]. Qua re, cum te aedilem fieri oportuisse dicis[6], populi culpam, non competitoris accusas.
Ut[7] fueris dignior quam Plancius—de quo ipso[8] tecum ita[9] contendam paulo post ut conservem dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed populus a quo es praeteritus, in culpa est. In quo illud primum[10] debes putare, comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita illa, non enucleata[11] esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique[12] ipsi debeant considerare[13] saepius quam quid cuique a re publica debeatur[14]. Sin autem mavis[15] esse[16] iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.
“Male iudicavit populus.” At iudicavit. “Non debuit.” At potuit. “Non fero.” At multi clarissimi et sapientissimi cives tulerunt. Est enim haec[17] condicio liberorum populorum praecipueque huius principis populi et omnium gentium domini atque victoris, posse suffragiis vel dare vel detrahere quod velit cuique; nostrum est autem, nostrum qui[18] in hac tempestate populi iactemur[19] et[20] fluctibus ferre modice populi voluntates, adlicere alienas, retinere partas, placare turbatas; honores si magni non putemus, non servire populo; sin eos expetamus[21], non defetigari[22] supplicando.