Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 35

Text kindly provided by Perseus

Sed sunt haec leviora, illa vero gravia[1] atque magna, quod meum discessum, quem saepe defleras, nunc quasi reprehendere et subaccusare voluisti. Dixisti enim non auxilium mihi sed me auxilio defuisse. Ego vero fateor me[2], quod viderim mihi auxilium non deesse, idcirco[3] illi auxilio pepercisse. Qui enim status, quod discrimen, quae fuerit in re publica tempestas illa quis nescit? Tribunicius me terror an consularis furor movit? Decertare mihi ferro magnum fuit cum reliquiis eorum quos ego florentis atque integros sine ferro viceram? Consules post hominum memoriam taeterrimi atque turpissimi, sicut et illa principia et hi recentes rerum exitus declararunt, quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit, empti[4] provinciis a senatu, a re publica, a bonis omnibus defecerant; qui exercitu[5], qui armis, qui opibus plurimum poterant cum quid sentirent nesciretur, furialis illa vox nefariis stupris, religiosis[6] altaribus effeminata secum et illos et[7] consules facere acerbissime personabat[8]; egentes in locupletis, perditi in bonos, servi in dominos armabantur.

At erat[9] mecum senatus, et quidem veste mutata, quod pro me uno post hominum memoriam publico consilio susceptum est. Sed recordare qui tum fuerint consulum nomine[10] hostes, qui soli in hac urbe senatum senatui parere non siverint[11] edictoque suo[12] non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus[13] ademerint. At erat mecum cunctus equester ordo; quem quidem in contionibus saltator ille Catilinae[14] consul proscriptionis denuntiatione terrebat. At tota Italia convenerat; cui quidem belli intestini et vastitatis metus inferebatur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation