Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Ego Plancium, Laterensis, et ipsum gratiosum esse dico et habuisse in petitione multos cupidos sui gratiosos; quos tu si sodalis vocas, officiosam amicitiam nomine inquinas criminoso; sin, quia gratiosi sint[1], accusandos putas, noli mirari te id quod tua dignitas postularit repudiandis gratiosorum amicitiis non esse adsecutum.

Nam[2] ut ego doceo gratiosum esse in sua[3] tribu Plancium, quod multis benigne fecerit, pro multis spoponderit, in operas plurimos patris auctoritate et gratia miserit, quod denique omnibus officiis per se, per[4] patrem, per maiores suos totam Atinatem praefecturam comprehenderit, sic tu doce sequestrem fuisse, largitum esse, conscripsisse, tribulis decuriavisse. Quod si non potes, noli tollere ex ordine nostro liberalitatem, noli maleficium putare esse gratiam, noli observantiam sancire poena.

Itaque haesitantem te in hoc sodaliciorum tribuario[5] crimine ad communem ambitus causam contulisti, in qua desinamus aliquando, si videtur, volgari et pervagata declamatione contendere.

Sic enim tecum ago. Quam tibi commodum est[6], unam tribum[7] delige; tu doce[8], id quod debes, per quem sequestrem, quo divisore corrupta sit; ego, si id facere non potueris quod, ut opinio mea fert, ne incipies quidem, per quem[9] tulerit docebo. Estne haec vera contentio? placetne sic agi? num[10] possum magis pedem conferre, ut aiunt, aut propius accedere? Quid taces, quid dissimulas, quid tergiversaris? Etiam atque etiam insto atque urgeo, insector[11], posco atque adeo flagito crimen. Quamcumque tribum, inquam, delegeris quam tulerit Plancius, tu ostendito, si poteris[12], vitium; ego qua ratione tulerit docebo. Neque[13] erit haec alia ratio Plancio ac tibi[14], Laterensis[15]. Nam ut quas tribus tu tulisti, si iam[16] ex te requiram, possis quorum studio tuleris explicare, sic ego hoc contendo, me tibi ipsi adversario cuiuscumque[17] tribus rationem poposceris redditurum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation