Quid? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? Fortasse non numquam est; utinam vero semper esset! Sed est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur[6], non eis ornamentis quae esse in te videmus. Nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. Quamquam nihil potes[7] in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.
Sed hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui[8] praeteritus non est[9]. Nam, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod[10] multo etiam minus esset[11] ferendum. Tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius[12] exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis[13]. Itaque iam[14] quoniam[15] qua nolui[16] ianua sum[17] ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam[18] esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum[19] in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego[20] ulla contumelia coner attingere.