Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Neque ego nunc consilium reprehendo tuum quod non[1] eas tribus quibus erat[2] hic maxime notus[3] edideris, sed a te doceo consilium non servatum senatus. Etenim quis te tum audiret illorum, aut quid diceres[4]? Sequestremne Plancium? Respuerent[5] aures, nemo agnosceret, repudiarent[6]. An gratiosum? Illi libenter audirent, nos non timide confiteremur. Noli enim putare, Laterensis, legibus istis quas senatus de ambitu sanciri[7] voluerit id esse actum ut suffragatio, ut observantia, ut gratia tolleretur. Semper fuerunt viri boni[8] qui apud tribulis suos gratiosi esse vellent;

neque vero[9] tam durus in plebem noster ordo fuit ut eam coli nostra modica liberalitate noluerit, neque hoc liberis nostris interdicendum est, ne observent tribulis suos, ne diligant, ne conficere necessariis suis suam tribum possint, ne par ab eis munus in sua petitione respectent[10]. Haec enim plena sunt offici, plena observantiae, plena etiam antiquitatis. Isto in genere et fuimus ipsi, cum ambitionis nostrae[11] tempora postulabant, et clarissimos viros esse vidimus, et hodie[12] esse volumus[13] quam plurimos gratiosos. Decuriatio tribulium[14], discriptio[15] populi, suffragia largitione devincta severitatem senatus et bonorum omnium vim[16] ac dolorem excitarent[17]. Haec doce, haec profer, huc incumbe, Laterensis, decuriasse Plancium, conscripsisse, sequestrem fuisse, pronuntiasse, divisisse; tum mirabor te eis[18] armis uti quae tibi[19] lex dabat noluisse. Tribulibus enim iudicibus non modo severitatem illorum, si ista vera sunt, sed ne voltus quidem ferre possemus.

Hanc tu rationem[20] cum fugeris cumque[21] eos[22] iudices habere nolueris quorum in huius delicto cum[23] scientia certissima, tum dolor gravissimus esse debuerit, quid apud hos dices qui abs te taciti requirunt cur sibi hoc[24] oneris imposueris, cur se potissimum delegeris, cur denique se divinare malueris quam eos qui scirent iudicare?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation