Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 20

Text kindly provided by Perseus

Sed cur[1] sic ago? Quasi non comitiis iam superioribus sit Plancius designatus aedilis; quae comitia primum habere coepit consul cum omnibus in rebus summa auctoritate, tum harum ipsarum legum ambitus auctor; deinde habere coepit subito praeter opinionem omnium[2], ut, ne si cogitasset quidem largiri quispiam[3], daretur spatium comparandi. Vocatae tribus, latum suffragium, diribitae[4] tabellae[5]. Longe plurimum valuit Plancius; nulla largitionis nec fuit nec esse potuit suspicio. ain[6] tandem? una centuria praerogativa tantum habet auctoritatis ut nemo umquam prior eam tulerit quin renuntiatus sit aut eis[7] ipsis comitiis consul aut certe in illum annum; aedilem tu Plancium factum esse miraris, in quo non exigua pars populi, sed universus populus voluntatem suam declararit, cuius in honore non unius tribus pars sed comitia tota comitiis fuerint[8] praerogativa?

Quo quidem tempore, Laterensis, si id[9] facere voluisses, aut si gravitatis esse putasses tuae quod multi nobiles saepe fecerunt, ut, cum minus valuissent suffragiis quam putassent, postea prolatis comitiis prosternerent se et populo Romano fracto animo atque humili supplicarent, non dubito quin omnis ad te conversura se[10] fuerit multitudo. Numquam enim fere[11] nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo Romano[12] supplex repudiata est. Sed si tibi gravitas tua et magnitudo animi pluris fuit, sicuti[13] esse debuit, quam aedilitas, noli, cum habeas id quod malueris, desiderare id quod minoris putaris. Equidem primum ut honore dignus essem maxime semper laboravi, secundo[14] ut existimarer; tertium mihi fuit illud quod plerisque primum est, ipse honos, qui eis denique debet esse iucundus quorum dignitati populus Romanus testimonium, non beneficium ambitioni dedit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation