Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 11

Text kindly provided by Perseus

Vitia me hercule Cn. Planci res eae[1] de quibus dixi tegere[2] potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. Hic est[3] enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et[4] sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus[5] est ut et contuberni necessitudo et adulescentis[6] modestissimi pudor postulabat, quod[7], si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi[8] et virtute[9] et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis[10] et propinquitatis[11] et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis[12] amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. Fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui[13] cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se[14] probatum sperare debet[15]. In ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem[16] hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant.

In Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. Primum Macedonia sic eum diligit ut[17] indicant hi[18] principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob[19] aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata[20] confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. Tribunus pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation