Illud vero crimen de nummis quos in circo Flaminio deprehensos esse dixisti caluit re[1] recenti, nunc in causa refrixit. Neque enim qui illi nummi fuerint nec quae tribus nec qui divisor ostendis[2]. Atque[3] is quidem eductus ad consules qui tum in crimen vocabatur se inique a tuis iactatum[4] graviter querebatur. Qui si erat divisor, praesertim eius quem tu habebas reum, cur abs te reus non est factus? cur non[5] eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudici comparasti?
Sed neque tu haec exhibes[6] neque eis confidis; alia te ratio, alia cogitatio ad spem huius opprimendi excitavit. Magnae sunt in te opes, late patet gratia; multi amici, multi cupidi tui, multi fautores laudis tuae. Multi huic invident, multis etiam pater, optimus vir, nimium retinens equestris iuris et libertatis videtur; multi etiam communes inimici reorum[7] omnium, qui ita semper testimonium de ambitu dicunt quasi aut moveant animos iudicum[8] suis testimoniis, aut gratum populo Romano sit, aut ab eo facilius ob eam causam dignitatem quam volunt consequantur.
Quibuscum me, iudices, pugnantem more meo[9] pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere[10] quod salus Planci postulet, sed quia neque necesse est me id persequi voce quod vos mente videatis, et quod ita de me meriti sunt[11] illi ipsi quos ego testis video paratos ut eorum reprehensionem vos vestrae prudentiae adsumere, meae modestiae[12] remittere debeatis. Illud unum vos magno opere oro atque obsecro, iudices, cum huius quem defendo, tum communis periculi causa, ne fictis auditionibus, ne disseminato dispersoque sermoni[13] fortunas innocentium subiciendas putetis.
Multi amici accusatoris[14], non nulli etiam nostri iniqui[15], multi communes obtrectatores atque omnium invidi multa finxerunt. Nihil est autem tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil citius excipitur, latius[16] dissipatur. Neque ego, si fontem maledicti reperietis, ut[17] neglegatis aut dissimuletis umquam postulabo. Sed si quid sine capite manabit, aut si quid erit[18] eius modi ut non exstet auctor, qui audierit autem[19] aut ita neglegens vobis esse videbitur ut unde audierit oblitus sit, aut ita levem habebit auctorem ut memoria dignum non putarit, huius illa vox volgaris “audivi[20]” ne quid innocenti reo[21] noceat oramus.