Atque etiam clamitas, Laterensis: “quo usque ista dicis? nihil in Cispio[1] profecisti; obsoletae[2] iam sunt preces tuae.” De Cispio mihi[3] igitur[4] obicies, quem ego de me bene meritum, quia te teste cognoram[5], te eodem auctore defendi? et ei dices “quo usque?” quem negas, quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? Nam istius verbi “quo usque” haec poterat[6] esse invidia: “datus est tibi ille, condonatus est[7] ille; non facis finem; ferre non possumus.” Ei quidem qui pro[8] uno laborarit et id ipsum[9] non obtinuerit dici “quo usque?” inridentis magis est quam reprehendentis[10]; nisi forte ego unus ita me gessi in iudiciis, ita et cum his et inter hos vixi, is in[11] causis patronus, is in re publica civis et sum et semper fui, solus ut a te constituar qui nihil a iudicibus debeam umquam impetrare.
Et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. Sic enim dixisti: “vidi ego tuam lacrimulam[12].” Vide quam me[13] verbi tui[14] paeniteat. Non modo lacrimulam sed multas lacrimas et fletum cum singultu videre potuisti. An ego, qui meorum lacrimis me absente commotus simultates, quas mecum habebat, deposuisset meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo[15] non[16] significarem dolorem meum[17]?
Tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri.