Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Cn. Plancio

Chapter 16

Text kindly provided by Perseus

Tu autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. Fuit certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. Cuius tu tribus venditorem[1] et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. At Voltiniam; libet[2] enim tibi nescio quid etiam[3] de illa tribu criminari. Hanc igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum Lemonia, quid cum Oufentina[4], quid cum Clustumina[5]? Nam Maeciam[6], non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti.

Dubitatis igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas[7]? Quid enim potes[8] dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus?

Tu deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces[9] et tuos et tuorum amicorum[10] necessarios, iniquos[11] vel[12] meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me[13] ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere?

Non enim, si aut Plancius ita vixit ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti ut eos ederes imprudens, ut nos invito te tamen ad iudices non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation