Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret,

funebre munus patri dederunt. [1]

dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans,

sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem

gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et

Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat.

imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in

Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra

Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris

praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu

ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit.

et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset,

cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac

nolens [2] ferret, denique omnia quae ad bellum erant necessaria Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation