Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 29

Text kindly provided by Perseus

Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium [1] et Orfitum et Moderatum, ad varios honores, cum Tertullum et

prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter “Tullus,” et adhuc stupidus quaereret, respondit

ille “iam tibi dixi ter, Tullus dicitur,” et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes.

Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones

dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae

famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus [2] fuisset nec tam simplex quam

videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis.

Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum tiam mortuos statuis ornavit.

Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum.

Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation