sit. celebravit et Romano ritu lectisternia per septem
dies. tanta autem pestilentia fuit ut vehiculis cadavera
sint exportata sarracisque. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorumque asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt ne quis villae adfabricaretur [3] sepulchrum, quod hodieque servatur.
et multa quidem milia pestilentia consumpsit multosque ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus
statuas conlocavit, tantaque clementia fuit ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet efferri [4] et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in Campo Martio contionabundus ignem de caelo lapsurum finemque mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret.