Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Aiunt quidam, quod et veri simile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non

esse de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt: Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, eum longa aegritudine

laboraret, viro de amore confessam. quod cum ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret

atque ita cum viro concumberet. quod cum esset factum, solutum quidem amorem, natum vero

Commodum gladiatorem esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspectante gladiatores imperator exhibuit, ut in vita eius docebitur.

quod quidem veri simile ex eo habetur quod tam sancti principis filius iis moribus fuit quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum [1] ac scelerum conluvione concretus.

multi autem ferunt Commodum omnino ex adulterio [2] natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias

elegisse. de qua cum diceretur Antonino Marco, ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur

“ si uxorem dimittimus, reddamus et dotem.” dos autem quid habebatur? [3] imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat.

Tantum sane valet boni principis vita sanctitas tranquillitas pietas ut eius famam nullius proximi

decoloret invidia, denique Antonino, cum suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis;

deusque etiam nunc habetur, ut vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis, vos vita et clementia tales esse cupere qualis fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato esse possit, si revertatur in vitam. [4] et quidem haec breviter et congeste.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation