Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 21

Text kindly provided by Perseus

Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent,

res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit.

sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub

aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios [1] actibus publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi

erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur.

Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios

exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia

contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum.

et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa

cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam [2] [3] [4] [5] [6] [7] [8]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation