Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 26

Text kindly provided by Perseus

Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum.

omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud

multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus stadiis [1] templis locis. [2] et eum multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et

filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi

subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus

vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas

instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est.

quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum

appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est.

Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non

occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte.

filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito.

doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation