Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 28

Text kindly provided by Perseus

Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam

prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud [1] simul proficisceretur.

deinde abstinuit victu [2] potuque mori cupiens

auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos dixit, “quid de me [3] fletis et non magis de pestilentia

et communi morte cogitatis?” et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, “si iam me dimittitis,

vale vobis dico vos praecedens .” et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit “vobis,

si dignus fuerit, et dis immortalibus .” exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant,

quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in

eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit

quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation