navigio tempestatem gravissimam passus est. per Brundisium veniens in Italiam togam et ipse sumpsit et milites togatos esse iussit, nec umquam sagati fuerunt
Lavinium profectus est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa
correxit, gladiatorii muneris sumptus modum fecit.
sententia Platonis semper in ore illius fuit, florere civitates si aut philosophi imperarent aut imperantes
philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filiam iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo.
Dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obiit, labentibus iam filii moribus ab
instituto suo. triennio bellum postea cum Marcomannis Hermunduris Sarmatis Quadis etiam egit [5] et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset.
nam iam Commodus turpem se et cruentum ostentabat.