Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Marcus Antoninus Philosophus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

tanta in imperatorio participatu1 modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et heredidates delatas reddens proximis

aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor

cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad

Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio [1] Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua erat, tradidit.

Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum [2]

dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Angustos habere coepit, cum imperium sibi relictum [3] cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen

recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque

suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum

frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et

ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est

ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation