Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 61

Text kindly provided by Perseus

Nam quid ego illa de me divina senatus consulta commemorem? vel quod in templo Iovis Optimi Maximi factum est, cum vir is qui tripertitas orbis terrarum oras atque regiones[1] tribus triumphis adiunctas huic imperio notavit[2], de scripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit; cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est ut unus dissentiret hostis, idque ipsum tabulis publicis mandaretur ad memoriam posteri temporis sempiternam: vel quod est postridie decretum in curia populi ipsius Romani, et eorum qui ex municipiis convenerant admonitu, ne quis de caelo servaret, ne quis moram ullam adferret; si quis aliter fecisset, eum plane eversorem rei publicae fore idque senatum gravissime laturum, et ut statim de eius facto referretur. Qua gravitate sua cum frequens senatus non nullorum scelus audaciamque tardasset, tamen[3] illud addidit, ut, si[4] diebus quinque quibus agi de me potuisset non esset actum, redirem in patriam dignitate omni reciperata.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation