Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 48

Text kindly provided by Perseus

Haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! Haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. Est labor, non nego; pericula magna, fateor; múltae insidiae súnt bonis verissime dictum est; sed te[1] íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast[2], inquit, póstulare[3], nísi[4] laborem súmma cum cura écferas. Nollem idem alio loco dixisset[5], quod exciperent improbi cives, óderint, dum métuant; praeclara enim illa[6] praecepta dederat iuventuti.

Sed tamen haec via ac ratio[7] rei publicae capessendae olim erat magis pertimescenda, cum multis in rebus multitudinis studium aut[8] populi commodum ab utilitate rei publicae discrepabat. Tabellaria lex ab L. Cassio ferebatur: populus libertatem agi putabat suam; dissentiebant principes et in salute optimatium temeritatem multitudinis et tabellae licentiam pertimescebant. Agrariam Ti. Gracchus legem ferebat: grata erat populo; fortunae constitui tenuiorum videbantur; nitebantur[9] contra optimates, quod et discordiam excitari videbant et[10], cum locupletes possessionibus diuturnis moverentur, spoliari rem publicam propugnatoribus arbitrabantur. Frumentariam legem C. Gracchus ferebat: iucunda res plebei, victus enim suppeditabatur large sine labore; repugnabant boni, quod et ab industria plebem ad desidiam avocari putabant et aerarium exhauriri videbant[11].

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation