Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Hoc adventu P. Sesti tribunorum plebis novorum, qui tum[1] extremis diebus consulatus mei res eas quas gesseram vexare cupiebant, reliquaeque coniurationis impetus et conatus sunt retardati.

Ac postea quam est intellectum, M.[2] Catone tribuno plebis, fortissimo atque optimo cive, rem publicam defendente, per se ipsum senatum populumque Romanum sine militum praesidio tueri facile maiestate sua dignitatem[3] eorum qui salutem communem periculo suo defendissent, Sestius cum illo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus[4]. Hic ego quid praedicem quibus hic rebus consulem[5] ad rem gerendam excitarit, quos[6] stimulos admoverit homini studioso fortasse[7] victoriae, sed tamen nimium communem Martem belli casumque metuenti? Longum est ea dicere, sed hoc breve dicam: si M. Petrei non excellens animus et amor[8] rei publicae, non praestans in re publica virtus, non summa auctoritas apud milites, non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adiutor ei P. Sestius ad excitandum Antonium, cohortandum, accusandum[9], impellendum fuisset, datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina, cum e pruina Appennini atque e[10] nivibus illis emersisset atque aestatem integram nanctus[11] Italiae[12] callis et pastorum stabula praeoccupare[13] coepisset, sine multo sanguine ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.

Hunc igitur animum attulit ad tribunatum P. Sestius, ut quaesturam Macedoniae relinquam et aliquando ad haec propiora[14] veniam; quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cuius ego nuper in Macedonia vidi vestigia non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis, sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. Verum haec ita praetereamus ut tamen intuentes et respectantes relinquamus:

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation