Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 32

Text kindly provided by Perseus

Quae cum res iam manibus teneretur, et cum consules provinciarum pactione libertatem omnem perdidissent,—qui, cum in senatu privati ut de me sententias dicerent flagitabant[1], legem illi se Clodiam timere dicebant: cum hoc[2] non possent iam diutius sustinere, initur consilium de interitu Cn. Pompei. Quo patefacto ferroque deprenso[3], ille inclusus domi tam diu fuit quam diu inimicus meus in tribunatu. De meo reditu octo tribuni promulgaverunt[4]; ex quo intellectum est non mihi[5] absenti crevisse[6] amicos, in ea praesertim fortuna in qua non nulli etiam quos esse putaveram[7] non erant, sed eos voluntatem semper eandem, libertatem non eandem semper habuisse; nam ex novem tribunis quos tunc[8] habueram unus me absente defluxit, qui cognomen sibi ex Aeliorum imaginibus arripuit, quo magis nationis eius esse quam generis videretur.

Hoc igitur anno magistratibus novis designatis, cum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent, princeps P. Lentulus auctoritate ac sententia sua, Pisone et Gabinio repugnantibus, causam[9] suscepit, tribunisque plebis octo referentibus praestantissimam de me sententiam dixit. Qui cum ad gloriam suam atque ad amplissimi benefici gratiam magis pertinere videret causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per alios citius quam per se tardius confici malebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation