Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 45

Text kindly provided by Perseus

Duo genera semper in hac civitate fuerunt eorum qui versari in re publica atque in ea se excellentius gerere studuerunt; quibus ex generibus alteri se popularis, alteri optimates et haberi et esse voluerunt. Qui ea quae faciebant quaeque dicebant multitudini iucunda volebant esse, populares, qui autem ita se gerebant ut sua consilia optimo cuique probarent, optimates habebantur.

Quis ergo iste optimus quisque? Numero, si quaeris, innumerabiles, neque enim aliter stare possemus; sunt principes consili publici, sunt qui eorum sectam sequuntur, sunt maximorum[1] ordinum homines, quibus patet curia, sunt municipales rusticique Romani, sunt negoti[2] gerentes, sunt etiam libertini optimates. Numerus, ut dixi, huius generis late et varie diffusus est; sed genus universum, ut tollatur error, brevi circumscribi et definiri potest. Omnes optimates sunt qui neque nocentes sunt nec natura improbi[3] nec furiosi[4] nec malis domesticis impediti. Esto[5] igitur ut ii[6] sint, quam tu “nationem” appellasti, qui et[7] integri sunt et sani et bene de rebus domesticis constituti. Horum qui voluntati, commodis, opinionibus[8] in gubernanda re publica serviunt, defensores optimatium ipsique optimates gravissimi et clarissimi cives numerantur et principes civitatis.

Quid est igitur propositum his rei publicae gubernatoribus quod intueri et quo cursum suum derigere[9] debeant? Id quod est praestantissimum maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium. Hoc qui volunt, omnes optimates, qui efficiunt, summi viri et conservatores civitatis putantur; neque enim rerum gerendarum dignitate homines ecferri[10] ita convenit ut otio non[11] prospiciant, neque ullum amplexari otium quod abhorreat a dignitate.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation