Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 37

Text kindly provided by Perseus

Atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sestius ut a suis munitus tuto in foro[1] magistratum gereret[2], rem publicam administraret. Itaque fretus sanctitate tribunatus, cum se non modo contra vim et ferrum sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis[3] esse armatum putaret, venit in templum Castoris, obnuntiavit consuli: cum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur, invadit; inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur, alii fragmentis saeptorum et fustibus; a quibus hic multis vulneribus acceptis ac[4] debilitato corpore et contrucidato se abiecit exanimatus, neque ulla alia re ab se mortem nisi opinione mortis depulit. Quem cum iacentem et concisum plurimis vulneribus extremo spiritu exsanguem et confectum viderent, defetigatione[5] magis et errore quam misericordia et modo aliquando caedere destiterunt.

Et causam dicit Sestius de vi? Quid ita? quia vivit. At id non sua culpa: plaga una illa extrema defuit, quae si accessisset reliquum spiritum exhausisset. Accusa Lentidium; non percussit locum[6]; male dic Titio[7], Sabino[8] homini Reatino, cur tam temere exclamarit occisum. Ipsum vero quid accusas? Num defuit gladiis? num repugnavit? num, ut gladiatoribus imperari solet[9], ferrum non recepit?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation