Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 18

Text kindly provided by Perseus

Quid ergo[1]? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? Me vero non illius[2] oratio, sed eorum taciturnitas[3] in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. Illi autem aliquo[4] tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni[5] superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.

Sed tamen et Crassus a consulibus meam causam suscipiendam esse dicebat, et eorum fidem Pompeius implorabat neque se privatum publice susceptae causae defuturum[6] esse dicebat; quem virum studiosum mei, cupidissimum rei publicae conservandae, domi meae[7] certi homines ad eam rem positi[8] monuerunt ut esset cautior, eiusque vitae a me insidias apud me domi positas esse dixerunt; atque hanc eius suspicionem alii litteris mittendis, alii nuntiis, alii coram ipsi excitaverunt, ut ille, cum a me certe nihil timeret, ab illis, ne quid meo nomine molirentur, sibi cavendum putaret. Ipse autem Caesar, quem maxime homines ignari veritatis mihi esse iratum putabant, erat ad portas, erat cum imperio; erat in Italia eius exercitus[9], inque eo exercitu ipsius tribuni plebis, inimici mei, fratrem praefecerat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation