Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 36

Text kindly provided by Perseus

Nihil neque ante hoc tempus neque hoc ipso turbulentissimo die criminamini Sestium. “Atqui vis in foro versata est.” Certe; quando enim maior? Lapidationes persaepe vidimus, non ita saepe, sed nimium tamen saepe gladios: caedem vero tantam, tantos acervos corporum exstructos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die, quis umquam in foro vidit? Qua ex concitatione[1] animorum? Nam ex pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio, culpa atque improbitate latoris commodo aliquo proposito[2] imperitis aut largitione, oritur ex concertatione magistratuum, oritur sensim ex clamore primum, deinde aliqua discessione contionis, vix sero et raro ad manus pervenitur: nullo vero verbo facto, nulla contione advocata, nulla lata[3] lege concitatam nocturnam seditionem quis audivit?

An veri simile est ut civis Romanus aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur, praeter eos qui ab illo pestifero ac perdito civi iam pridem rei publicae sanguine saginantur? Hic iam de ipso accusatore quaero, qui P. Sestium queritur cum multitudine in tribunatu et cum praesidio magno fuisse, num illo die fuerit? certe[4] non fuit. Victa igitur est causa rei publicae, et victa non auspiciis, non intercessione, non suffragiis, sed vi, manu, ferro. Nam si obnuntiasset Fabricio[5] is praetor[6] qui se servasse de caelo dixerat[7], accepisset res publica plagam, sed eam quam acceptam gemere[8] posset; si intercessisset conlega Fabricio, laesisset rem publicam, sed tribunicio[9] iure laesisset. Gladiatores tu novicios, pro exspectata aedilitate suppositos, cum sicariis e carcere emissis ante lucem inmittas[10]? magistratus templo deicias, caedem maximam facias, forum purges[11]? et cum omnia vi et armis egeris, accuses eum qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation