Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro P. Sestio

Chapter 51

Text kindly provided by Perseus

Venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. Leges videmus saepe ferri multas. Omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii[1] ex aliena[2] tribu, qui suffragium ferant reperiantur. De me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit[3] se legem tulisse. Quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una[4] consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?

An sicubi aderit Gellius, homo et fratre indignus, viro clarissimo atque optimo consule, et ordine equestri, cuius ille ordinis nomen retinet, ornamenta confecit, id erit populare? “Est enim homo iste populo Romano deditus.” Nihil vidi magis; qui, cum eius adulescentia in amplissimis honoribus summi viri, L. Philippi vitrici, florere potuisset, usque eo non fuit popularis ut bona solus comesset; deinde ex impuro adulescente et petulante, postea quam rem paternam ab idiotarum divitiis ad philosophorum reculam[5] perduxit, Graeculum se atque otiosum putari voluit, studio litterarum se subito dedidit. Nihil sane Actaei[6] iuvabant anagnostae, libelli pro vino etiam saepe[7] oppignerabantur; manebat insaturabile abdomen, copiae deficiebant. Itaque semper versabatur in spe rerum novarum, otio et tranquillitate rei publicae consenescebat.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation